Timotheum Ii 4:7
Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. + 4.7 Fidem, quæ est caput Christianæ religionis, servavi, quæ non potest haberi nisi Deo miserante, quia donum Dei est; unde alibi ait: Misericordiam consecutus sum, non quia fidelis eram, sed ut fidelis essem. Apostolum enim invenimus sine ullis bonis meritis, imo cum multis vitiis Dei gratiam consecutum, reddentibus bona pro malis. Qui sua jam propinquante passione bona merita sua commemorat, post quæ consequetur coronam, qui post mala merita consecutus est gratiam: quæ nisi prius gratuita donaretur, corona non redderetur. Non ergo merita ipsius tanquam ipsius sunt, id est ex ipso ei comparata, sed dona Dei sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I have fought a good fight, I have finished my course, I have kept the faith:
In Context
Cross References
Judges 3:2ut postea discerent filii eorum certare cum hostibus, et habere consuetudinem præliandi:
Luke 8:15Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. + 8.15 In terram bonam, etc. In bonos auditores qui verbum audire satagunt, et in ventrem memoriæ recondunt, et sic opportuno tempore fructum operationis proferunt, inter prospera et adversa sæculi patientes. Et bona terra cum patientia fructum reddit, quia bona agit, et mala proximorum æquanimiter tolerat, et dum humiliter flagella suspiciunt, post flagella in requiem suscipiuntur.
John 4:34Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. + 4.34 Meus cibus est. Non intellexerunt escam, sicut mulier supra non intellexit aquam, unde magister eos instruit non per circuitum ut illam, sed jam aperte dicens: Meus cibus est ut faciam, etc. Voluntatem ejus. Patris. Voluntas Patris est ut credatur in eum, id est in Filium quem ipse misit. Opus Patris est nostra salus. Christi ergo cibus, nostra fides et nostra salus. Facit ergo voluntatem docendo credere in se, facit opus maturando mysterium redemptionis.
Acts 13:25Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse, non sum ego: sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere.
1 Corinthians 9:24Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis. + 9.24 Nescitis, etc. Ostendit quanta sit utilitas legis nostræ, in qua non uni, sed omnibus promissa est palma; et qui prior venit, exspectat ut coronetur cum posteriori. Bravium. Est præmium cursus.
1 Timothy 1:18Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, + 1.18 Hoc præceptum. Postquam commemoravit quæ et quanta sint beneficia Patris et Christi erga peccatores, quomodo populum imbuat disciplina ecclesiastica ostendit.