2 Timothy 3:9
sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 7:12Projeceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones: sed devoravit virga Aaron virgas eorum. + 7.12 Dracones. Apo tou dicuntur, id est videre, quia vident acutius cæteris animalibus. Sed devoravit, etc. AUG. Quæst. 21. Si dictum esset, Absorbuit draco Aaron virgas eorum, intelligeretur verus draco Aaron phantastica figmenta non absorbuisse, sed virgas, etc., usque ad Deus vero solus creator est verus, qui causas ipsas et rationes seminarias rebus inseruit.
Exodus 9:11nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quæ in illis erant, et in omni terra Ægypti.
Psalms 76:10aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas? + 76.10 Aut obliviscetur misereri Deus. AUG. In alio modo, non est misericordia, nisi Deus eam donet: et ipse erit sine ea. Rivus currit, fons siccatus est. 1
Jeremiah 29:21Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël, ad Achab filium Coliæ, et ad Sedeciam filium Maasiæ, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter: Ecce ego tradam eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis, et percutiet eos in oculis vestris: + 29.21 Ad Achab. Aiunt Hebræi hos esse presbyteros, etc., usque ad ut acta pœnitentia post verum sabbatum pristinum locum possiderent.
Jeremiah 37:19Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex: valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Jonathan scribæ, ne moriar ibi.
Acts 19:15Respondens autem spiritus nequam dixit eis: Jesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis?