The Bible Software
bible.software › Exodus › Exodus 7 › Exodus 7:12

Exodus 7:12

Projeceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones: sed devoravit virga Aaron virgas eorum. + 7.12 Dracones. Apo tou dicuntur, id est videre, quia vident acutius cæteris animalibus. Sed devoravit, etc. AUG. Quæst. 21. Si dictum esset, Absorbuit draco Aaron virgas eorum, intelligeretur verus draco Aaron phantastica figmenta non absorbuisse, sed virgas, etc., usque ad Deus vero solus creator est verus, qui causas ipsas et rationes seminarias rebus inseruit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For they cast down every man his rod, and they became serpents: but Aaron’s rod swallowed up their rods.

In Context

11Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos: et fecerunt etiam ipsi per incantationes ægyptiacas et arcana quædam similiter. + 7.11 Vocavit autem Pharao sapientes, etc. Sciendum quia vel diabolicis figmentis spectantium oculos deludebant, ut res in sua natura manentes aliud viderentur; vel, secundum Augustinum, dæmones, quamvis mali naturam suam non amiserunt: ideo dum per incantationem eorum malefici aliquid efficere conantur, discurrunt per mundum, et subito semina eorum, de quibus hoc agitur, afferunt. Sicque ex illis, permittente Deo, novas rerum species producunt. Similiter. In prima plaga dicit cum aqua vertitur in sanguinem; et in secunda, cum ranæ ebulliunt; et in tertia cum ciniphos ingruunt; in quarta, cum cynomyia educitur; in quinta, cum manus Domini fit super pecora Ægyptiorum, dicuntur similia.

13Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus. + 7.13 Induratumque, etc. Induravit Deus cor Pharaonis, quia diabolum ita induravit post peccatum, ut pœnitentiæ compunctione nunquam emolliatur, sicut in Job XLI dicitur: Cor ejus indurabitur quasi lapis.

Read all of Exodus 7

Cross References

Exodus 8:18Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent sciniphes, et non potuerunt: erantque sciniphes tam in hominibus quam in jumentis. + 8.18 Erantque sciniphes. Sanguis est doctrina philosophorum: ranæ, figmenta pœtarum; sciniphes, sophismata dialecticorum: quæ omnia mundum deceperunt.

Acts 8:9Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum:

Acts 19:19Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus: et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium. + 19.19 Multi autem ex eis qui curiosa fuerant sectati. BED. Magicæ artis industriam: cujus sectatores merito libros incendunt, licet pretio magno æstimatos, quia dæmones (quibus servierant) Jesum appellare et apostolos ejus vident honorare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 7:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 7:11Exodus 7Exodus 7:13 →