The Bible Software
bible.softwareLucamLucam 24 › Lucam 24:52

Lucam 24:52

Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they worshipped him, and returned to Jerusalem with great joy:

In Context

51Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum.

53et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen. + 24.53 In templo. Ut in loco orationis inter laudum devotiones, promissum sancti Spiritus adventum, paratis per omnia cordibus exspectent. Sic nos post celebrata in Hierosolymis, id est visione pacis, passionis et resurrectionis solemnia, Domino duce petamus Bethaniam, ut mente quieta corporis et sanguinis ejus sacramentis imbuamur, et domus obedientiæ esse curemus. Laudantes et benedicentes. Lucas qui sacerdotium Christi cæteris amplius exponendum suscepit, et ideo Evangelium suum a ministerio templi per sacerdotium Zachariæ cœpit, pulchre hoc in templi devotione complevit, cum apostolis ibi ministros, scilicet, novi sacerdotii futuros, non in victimarum sanguine, sed in laude Dei et benedictione concludit.

Read all of Lucam 24

Cross References

Matthew 28:9Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. + 28.9 Et ecce Jesus, etc. Sic omnibus iter virtutum inchoantibus adjuvando occurrit Christus. Et tenuerunt. Superius dictum est clauso exisse monumento, ut immortale corpus intelligeres: hic tenentur pedes, ut veram carnem comprobes. Et quia tantam visionem tremebant, primum pellitur timor: Nolite timere, ut mente placida possint audire quæ dicuntur. Istæ tenent pedes quæ adorant resuscitatum: sed illa quæ nesciebat adhuc resurrexisse Filium Dei, audit merito: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum Joan 20..

John 14:28Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est. + 14.28 Si diligeretis. AUG. Hoc erat ire ad eum, et recedere a nobis, etc., usque ad ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram Patris. Gauderetis, etc. Quia humanæ naturæ congratulandum est, quæ levatur ad dexteram Patris, in quo idem sibi sperant cæteri. Credatis. Non quod factum videritis quia non est laus vel meritum fidei, imo nec fides est de eo quod, videtur, sed de eo quod non videtur. Sed credatis me Filium Dei, non nova fide, quia etiam prius crediderant, sed aucta fide et refecta, quia et modo cum hæc diceret parva erat, et cum moreretur, nulla.

John 16:22Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.

1 Peter 1:8quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exsultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Lucam 24:52

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Lucam 24:51Lucam 24Lucam 24:53 →