The Bible Software
bible.softwareActsActs 1 › Acts 1:11

Acts 1:11

qui et dixerunt: Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum. + 1.11 Galilæi, quid statis aspicientes in cœlum? In quibus debet esse prudentior sensus, quia Galilæi cæteris Judæis in sapientia præcellebant. Vel, Galilæi volubiles, quia instabilitate sui sensus obliti erunt præcepta Dei.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Which also said, Ye men of Galilee, why stand ye gazing up into heaven? this same Jesus, which is taken up from you into heaven, shall so come in like manner as ye have seen him go into heaven.

In Context

10Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis,

12Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter. + 1.12 Tunc reversi sunt, etc. Reversio apostolorum de monte Oliveti Jerusalem, significat Ecclesiam quæ de activa in contemplativam ascendens, iterum descendit in conversationem activalem. Mons enim Oliveti ab antiquis mons trium luminum vocabatur: lucernæ scilicet de templo resplendentis, ac solis ex altera parte orientis, et olei in ipso monte naturalis lucis: quæ tria conveniunt perfectioni propter divini Verbi lucem de Ecclesia fulgentem, propter solis justitiæ fulgorem, propter puræ conscientiæ nitorem.

Read all of Acts 1

Cross References

Matthew 16:27Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. + 16.27 Filius enim. Nec durum videatur hoc pati: Quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis Rom. 8..

Matthew 25:31Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ: + 25.31 Cum autem. Tradendus in proximo cruci præmisit gloriam triumphantis, ut secutura scandala hac promissione compensaret. Post parabolas de fine mundi nunc exsequitur Dominus modum futuri judicii.

Mark 14:70At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilæus es. + 14.70 Nam et Galilæus. BEDA. Eadem lingua Galilæis et Hierosolymitis est, sed tamen quæcunque provincia et regio habet proprium loquendi sonum quem mutare, etc., usque ad quia nomen illud aliter Hierosolymitæ, aliter Galilæi sonabant.

Luke 24:5Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis? + 24.5 Declinarent vultum. Nota quod nec sanctæ mulieres in terram cecidisse, nec aliquis sanctorum in resurrectione Domini prostratus in terram adorare legitur; unde mos cœpit in Ecclesia paschali tempore non flecti genua in oratione, sed vultu in terram declinato orare.

Acts 2:7Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt?

Acts 13:31qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 1:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 1:10Acts 1Acts 1:12 →