Acts 1:14
Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus. + 1.14 Maria, etc. Virgo a mulieribus distinguitur, quæ tamen aliquando mulier non pro corruptione, sed pro sexu appellatur. Ecce principium nascentis Ecclesiæ adornatur flore virginitatis. In medio fratrum. Id est filiorum, quorum unus est Pater in cœlis. In medio Petrus stetisse dicitur: quasi communi miseratione condescendens. Hoc exemplum sumendum est pastoribus Ecclesiæ. Hic numerus centum et viginti congruit ætati Moysi, ut sicut sub hoc numero, Moyse defuncto, Jesus successit, qui populum in terram promissionis induxit, sic veteri legi in Ecclesia principatus Christi successit, ducens verum Isræl ad regnum cœli.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 12:46Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei. + 12.46 Ecce mater ejus. RAB. Mystice. Mater et fratres populus est Judæorum qui Jesu intus docente non possunt intrare, quia spiritualiter ejus verba, etc., usque ad Fratres Domini sunt consobrini ejus, filii Mariæ materteræ ejus: quæ dicitur mater Jacobi minoris et Joseph, et Judæ et Simonis.
Matthew 18:19Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est.
Matthew 27:55Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei: + 27.55 Mulieres multæ. Matthæus et Lucas dicunt Mariam Magdalenam a longe stetisse. Joannes vero juxta crucem, quia tanto intervallo aberat, ut juxta diceretur: quia præsto erat in conspectu ejus, et longe comparatione turbæ propioris. Possumus etiam dicere quod illæ quæ erant cum matre Domini postquam eam commendavit discipulo, abire cœperint jam, ut a densitate turbæ eruerent se et cætera quæ facta sunt longius intuerentur. Ministrantes ei. Consuetudinis Hebraicæ erat, ut mulieres de substantia sua præceptoribus suis ministrarent: quod Dominus accepit, ut exemplum daret apostolis.
Mark 15:40Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome: + 15.40 Erant autem. ID. Sicut non excluditur muliebris sexus a salute per Mariam virginem: ita non repellitur a mysterio crucis scientiæ et resurrectionis per viduam Mariam Magdalenam et cæteras matres. Jacobi minoris et Joseph. BEDA. Minorem Jacobum dicit Jacobum Alphei, qui et frater Domini, eo quod esset filius Mariæ materteræ Domini. De qua Joannes: Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus Joan. 19., etc. Cleophæ videtur eam dicere a patre vel a cognatione.
Luke 8:2et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ a spiritibus malignis et infirmatibus: Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmonia exierant, + 8.2 Maria quæ vocatur Magdalene. Cum Maria iter faceret cum Domino, et ei ministrare commemoratur, celebri eam vocabulo Magdalenam vocat: ubi eamdem peccatricem describit, reverenter eam generali nomine mulierem dicit, ne nomen tantæ famæ quod hodie veneramur, prisci erroris nota fuscaret. Maria, amarum mare, propter insitum pœnitentiæ rugitum, quo ipsa vel nos singula mala deflemus. Dæmonia septem. Eamdem Ecclesiam de gentibus a sordibus vitiorum mundatam, quam Maria significat, significat et Joanna prius cultibus idolorum deditam, sed jam Christi pietate redemptam, et gratia impletam, quæ quasi uxor erat prius diaboli.
Luke 11:13Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se? + 11.13 Quanto magis. Aperta comparatio. Si enim homo peccator adhuc fragili carne gravatus, petentibus filiis temporalia dare non abnegat, multo magis Pater cœlestis filiis suo timore et amore præditis, non deficientia bona largitur in cœlis.