The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 18 › Matthew 18:19

Matthew 18:19

Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Again I say unto you, That if two of you shall agree on earth as touching any thing that they shall ask, it shall be done for them of my Father which is in heaven.

In Context

18Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo: et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo. + 18.18 Amen dico, etc. Adeo vestra sententia confirmatur divina vel ad recipiendum pœnitentem, vel ad abjiciendum contumacem.

20Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. + 18.20 Si duo. Typice. Ubi spiritus anima et corpus consenserint, ut non sit inter eos bellum, carne cupiente contra spiritum et spiritu contra carnem, quidquid petunt fiet. Quia si corpus vult quæ spiritus vult, tantum bonarum rerum est petitio. Ibi sum in me. Omnis sermo scilicet ad concordiam provocat et pacem quam adeo commendat, ut dicat Deum in medio esse eorum, quia pax et charitas sedem sibi in pacificis constituit, et unitatis merito omnia petenda impetranda esse confirmat.

Read all of Matthew 18

Cross References

Matthew 5:24relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum. + 5.24 Relinque ibi, etc. Non ait refer: quia quod recte offertur immutari non licet. Sed relinque, donec placabilius offeras: non enim munus repellit, sed charitatem proximi quærit, sine qua nemo ad charitatem Dei pervenit. Unde: Prius charitatem proximo exsolvat qui munus suum Deo placere optat. Vade. Non pedibus, sed animo humiliter ei prosternas in conspectu illius cui oblaturus es. Vel petendo veniam si præsens est. Offeres. Hoc ex spiritu pietatis quo mitis fit, et divinum verbum pie intelligit, intelligendo obedit, et ad implendum cor erigit.

Matthew 21:22Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis. + 21.22 Accipietis. Et si differatur ad tempus opportunum, et si non his quibus petitur tamen qui digne petunt.

John 14:13Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio.

John 15:16Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.

Acts 1:14Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus. + 1.14 Maria, etc. Virgo a mulieribus distinguitur, quæ tamen aliquando mulier non pro corruptione, sed pro sexu appellatur. Ecce principium nascentis Ecclesiæ adornatur flore virginitatis. In medio fratrum. Id est filiorum, quorum unus est Pater in cœlis. In medio Petrus stetisse dicitur: quasi communi miseratione condescendens. Hoc exemplum sumendum est pastoribus Ecclesiæ. Hic numerus centum et viginti congruit ætati Moysi, ut sicut sub hoc numero, Moyse defuncto, Jesus successit, qui populum in terram promissionis induxit, sic veteri legi in Ecclesia principatus Christi successit, ducens verum Isræl ad regnum cœli.

Acts 4:24Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt: + 4.24 Unanimiter, etc. Sine sono. Vel perfectione unanimitatis, secundum illud: Si duo vel tres convenerint in unum in nomine meo, de omni re quam petierint, fiet illis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 18:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 18:18Matthew 18Matthew 18:20 →