The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 7 › John 7:37

John 7:37

In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. + 7.37 In novissimo autem. Post dissensiones Judæorum de Jesu, et post verba quæ dixit, quibus alii conderentur, alii docerentur, in ultimo die scenopegiæ vocat non solum loquendo, sed et clamando, ut qui sitit veniat ad eum. Si quis sitit. Bibat spiritum, ut post exponit, et cum biberit, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Venter est conscientia cordis, quæ bibito spiritu purgata vivit, et habet fontem. Et ipsa est fons vel fluvius, qui manat benevolentia, dum proximo vult consulere, qui bona sua putat sibi soli sufficere, non fuit ille fons. HIER. Audacter et tota libertate pronuntio, ex eo tempore, etc., usque ad quamobrem cum duceretur Jesus ad passionem negant, et Christum se nescire jurant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In the last day, that great day of the feast, Jesus stood and cried, saying, If any man thirst, let him come unto me, and drink.

In Context

36quis est hic sermo, quem dixit: Quæretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire? + 7.36 Quis est hic? Cum ignorantes prophetassent veritatem, replicantes eamdem quæstionem, ostendunt se prophetasse ex ignorantia, ut potius ignorasse videantur quam prophetasse.

38Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.

Read all of John 7

Cross References

Leviticus 23:36Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim cœtus atque collectæ: omne opus servile non facietis in eo. + 23.36 Dies quoque. ID. Nota eadem de primo et de octavo dici, quia scilicet resurrectionis dies secunda est, et initium futuri sæculi. Primus, in Christo est conversationis principium et futurorum exordium; octavus vero præsenti succedit sæculo, quod significat in septenario. Præterea sancti habent requiem et vitam futuram in hac vita. Unde apostolis dictum est: Regnum Dei intra vos est, etc. Cœtus. LXX: egressus, quia hinc exitus, ibi habitatio, unde: Cupio dissolvi et esse cum Christo Philipp. 1..

Numbers 29:35Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,

Nehemiah 8:18Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum. Et fecerunt solemnitatem septem diebus, et in die octavo collectam juxta ritum. + 8.18 Septem diebus. ID., ibid. Scenopegia septem diebus agebatur, etc., usque ad in conspectu Dei congregatus, et nunquam segregandus exsultaverit.

Psalms 42:2Quia tu es, Deus, fortitudo mea: quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? + 42.2 Quare tristis incedo? AUG. Causam tristitiæ quærit, quæ est peccatum, ut causa lætitiæ justitia. Isaias propter peccatum: Modicum quidem contristavi illum, sic enim punit Deus. 1

Psalms 143:6Fulgura coruscationem, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. 1

Proverbs 8:1[Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam? + 8.1 Nunquid non sapientia, etc. Dominus palam locutus est mundo: et in occulto locutus est nihil. Quid ergo neglecto Evangelio ejus, ad hæresim et lasciviam miseri confluunt?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 7:37

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 7:36John 7John 7:38 →