Acts 10:14
Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum. + 10.14 Mundacavi, etc. BEDA. Qui manducat cibum foris positum in suum trajicit corpus. Præcepit ergo gentes per incredulitatem, foris positas, societati Ecclesiæ (quam Petrus significat) inseri. ID. Gentiles Petrus immundos putabat, etc., usque ad sed in sola Dei dilectione constringat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But Peter said, Not so, Lord; for I have never eaten any thing that is common or unclean.
In Context
15Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
Cross References
Exodus 10:11non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino: hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis.
Leviticus 20:25Separate ergo et vos jumentum mundum ab immundo, et avem mundam ab immunda: ne polluatis animas vestras in pecore, et avibus, et cunctis quæ moventur in terra, et quæ vobis ostendi esse polluta.
Deuteronomy 14:4Hoc est animal quod comedere debetis: bovem, et ovem, et capram,
Ezekiel 44:31Omne morticinum, et captum a bestia, de avibus et de pecoribus, non comedent sacerdotes.
Matthew 16:22Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc. + 16.22 Absit. Non vult Petrus destrui confessionem suam: nec putat Filium Dei posse occidi.
Luke 1:60Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Joannes.