Acts 10:15
Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in cælum.
Cross References
Mark 7:19quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas? + 7.19 Et in secessum. BEDA. Hinc calumniantur quidam hæretici, quod Dominus physicæ ignarus putet omnes cibos, etc., usque ad per occultos meatus (quos Græci poros vocant) ad inferiora dilabitur et in secessum vadit. AUG. Quædam sic accedunt ut etiam mutent et mutentur, sicut et ipse cibus amittens speciem suam, in corpus nostrum vertitur, et nos refecti in robur mutamur.
Acts 11:9Respondit autem vox secundo de cælo: Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.
Acts 15:20sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine. + 15.20 Et suffocatis. Suffocatum est morticinum, de quo Ezechiel dicit: Omne morticinum et captum a bestia de avibus et pecoribus, sacerdotes non comedant Ezech. 4.. Hoc præceptum convenit servare illis, qui uncti sunt oleo spirituali, ne comedant illud, cujus sanguis non est effusus, quod epistola apostolorum servandum decrevit. Et sanguine. RAB. Effusione humani sanguinis, etc., usque ad sed ut casti sint et abstineant.
Romans 14:14Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est. + 14.14 Scio et confido. Quasi dicat dico: Ne ponatis offendiculum fratribus. Non autem dico offendiculum vel scandalum, eo quod cibus sit immundus; quia scio per hoc, quod fiducia est in Jesu, qui postquam venit, absolvit a lege. Commune ponit pro immundo, ut tractum a vasis quæ ante omnibus usibus erant communia, quorum quædam postea sacrificiis dedicata non amplius communia, sed sancta dicebantur; vel tractum est a Judæis quia ipsi Judæi dicebantur proprius populus Dei, alii vero omnes communes et immundi.
1 Corinthians 10:25Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. + 10.25 Omne quod in macello. Quia licita sunt, et tamen non est utendum eis semper, determinat quomodo liceat edere vel non edere.
1 Timothy 4:3prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. + 4.3 Quos Deus creavit. Hæc doctrina sanctorum, illa dæmoniorum.