Acts 10:21
Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quæritis: quæ causa est, propter quam venistis? + 10.21 Descendens. BEDA. Descendere de tecto, et ad prædicandum ire jubetur, etc., usque ad, Sanctorum vero conversatio est in cœlis Philipp. 3.. Ecce ego, etc. Ostendit se scire adventum illorum, humilitatis etiam dans exemplum, dimittens circuitum verborum. Quæ causa est, etc. Spiritus adesse milites dixit, et qua de causa venerant tacuit, quia ad conservandam humilitatem aliquando prophetiæ spiritus ex parte animum tangit, et ex parte non tangit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos.
Cross References
Mark 10:51Et respondens Jesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Cæcus autem dixit ei: Rabboni, ut videam. + 10.51 Rabboni, et videam. Non aurum quærit, sed lumen. Cæcus enim divitias habere potest, sed non videt quod habet. Exemplo hujus non falsas divitias quæramus, sed lucem quam cum solis angelis videre possumus ad quam via fides est. Unde illuminato cæco dicitur: Vade, fides tua salvum te fecit.
John 18:4Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quæritis?