John 18:4
Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quæritis?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 18:14et nunc tu dicis: Vade, et dic domino tuo: Adest Elias: ut interficiat me?
Psalms 3:6Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. + 3.6 Ego dormivi: secundum illud: Exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus Ephes. 5.. Nihil mirum Salvatorem hæc dicere, quando multo majora pro animarum salute gessit, quo tempore a corpore abfuit, quæ in epistola catholica apud sanctum Petrum recensentur: Quando iis qui erant in carcere, spiritibus profectas prædicavit, qui increduli aliquando fuerant I Petr. 3.. 1
Proverbs 28:1[Fugit impius nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit. + 28.1 Fugit impius. Qui non est fortis, etiam si nullus persequatur, sponte fidem deserit: dum latrociniis, vel perjuriis, aliisque hujusmodi infideli se similem reddit. Justus autem quasi leo. In occursu bestiarum non trepidat, etc., usque ad quem nemo invitus amittit.
Matthew 17:22et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer. + 17.22 Et contristati. Hoc non de infidelitate provenit, sed de dilectione: quia nihil humile de eo patiuntur audire.
Matthew 26:2Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
Matthew 26:31Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. + 26.31 Omnes vos scandalum pati. Prædicit illis quid passuri sunt, ut post eum tum non desperent, sed pœnitentia liberentur.