The Bible Software
bible.softwareActsActs 10 › Acts 10:30

Acts 10:30

Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait: + 10.30 Et ecce vir, etc. Non dicit angelum, adeo alienus erat a fastu, et inquit: Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ in memoria habitæ sunt coram Deo. In conspectu Dei. RAB. In Græco, In conspectu Dei adsumus. Hoc recte dicitur ab eo qui Deo promptus erat obtemperare, credens eum ubique præsentem esse.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Cornelius said, Four days ago I was fasting until this hour; and at the ninth hour I prayed in my house, and, behold, a man stood before me in bright clothing,

In Context

29Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me?

31Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.

Read all of Acts 10

Cross References

Ezra 9:4Convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israël, pro transgressione eorum qui de captivitate venerant, et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum: + 9.4 Convenerunt. Nota quantum exempla doctorum juvant. Nihil scribitur Esdras locutus esse, sed tantum audito scelere lacrymasse et turbam ad se fidelium non vociferando sed lacrymando traxisse. Convenerunt. Magna mutatio rerum perfidia principum, multi luxuriam secuti, reducti sunt, magno principe mœrente, et quid peccatoribus agendum esset innuente: conveniunt ad eum omnes qui timent verbum Dei, quo transgressores puniendos esse minatur. Scisso pallio. BEDA, ibid. Typice, quod scisso indumento, etc., usque ad etiam ea quæ illorum fragilitati veraciter conveniebant, misericorditer in se transferre dignatus est.

Daniel 9:20Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israël, et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei:

Mark 16:6Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum. + 16.6 Nolite expavescere. GREG. Quasi: Paveant illi qui non amant adventum Domini vel supernorum civium, qui vitiis pressi de eorum societate desperant. Vos autem, quid timetis quæ vestros concives videtis? Unde Matthæus angelum apparuisse describens ait: Erat aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus sicut nix Matt. 28.. Jesum. Salutare. Sed quia multi non substantialiter sed nuncupative hoc nomine dicebantur, determinat per locum Nazarenum, et causam subdit: Crucifixum. Atque addit: Surrexit, non est hic. Per præsentiam carnis, qui tamen nusquam deest per præsentiam majestatis. Ecce locus. Ostenditur mortalitas mortalibus ad actionem gratiarum debitam, ut intelligamus quid simus et fuerimus, et sciamus quid erimus.

Acts 1:10Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis,

Acts 10:3Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli. + 10.3 Is vidit. RAB. Non in nocte, non in somnis, quia Gentiles grosso sensu, etc., usque ad sicut prius in Petri et Joannis exemplo ostensum fuit. Angelum Dei. ID. Non Satanæ. In hoc excusantur apostoli gentibus prædicantes et eas baptizantes: quomodo enim zelaretur ab homine quod manifestabatur ab angelo? Intrœuntem, ad se forsitan, vocantem cum, et datur excusandi occasio Petro Judæis contra eum disceptantibus et dicentibus: Cur introisti ad viros præputium habentes Act. 11., etc. Corneli. Familiaritas ostenditur, qua nomen gentilis hominis notitiæ angelorum est insertum.

Acts 10:23Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum. + 10.23 Introducens, etc. Hic incipit communio apostolorum cum gentibus, quia descenderat ad eos, qui audierant ab angelo præceptum ut intrarent in domum gentilis, ideo gentiles hospitio recepit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 10:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 10:29Acts 10Acts 10:31 →