The Bible Software
bible.softwareMarkMark 16 › Mark 16:6

Mark 16:6

Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum. + 16.6 Nolite expavescere. GREG. Quasi: Paveant illi qui non amant adventum Domini vel supernorum civium, qui vitiis pressi de eorum societate desperant. Vos autem, quid timetis quæ vestros concives videtis? Unde Matthæus angelum apparuisse describens ait: Erat aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus sicut nix Matt. 28.. Jesum. Salutare. Sed quia multi non substantialiter sed nuncupative hoc nomine dicebantur, determinat per locum Nazarenum, et causam subdit: Crucifixum. Atque addit: Surrexit, non est hic. Per præsentiam carnis, qui tamen nusquam deest per præsentiam majestatis. Ecce locus. Ostenditur mortalitas mortalibus ad actionem gratiarum debitam, ut intelligamus quid simus et fuerimus, et sciamus quid erimus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he saith unto them, Be not affrighted: Ye seek Jesus of Nazareth, which was crucified: he is risen; he is not here: behold the place where they laid him.

In Context

5Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. + 16.5 Juvenem. HIER. Non senem, non infantem, sed jucundum ætate, ut dicitur: Lætare, juvenis, in adolescentia tua Eccle. 11., quæ non est hic vera dum senio mista. BEDA. Mulieres angelos vident quæ cum aromatibus venerunt, quia illæ mentes supernos cives aspiciunt, quæ cum virtutibus ad Deum per sancta desideria veniunt. Sedentem in dexteris. BEDA. Ad meridianam partem loci illius, ubi positum fuerat, etc., usque ad intrantes in monumentum duos angelos ibi stantes invenerunt. GREG. Per sinistram vita præsens, per dexteram vita æterna, etc., usque ad et ad angelorum numerum restituens cœlestis patriæ damna reparavit.

7Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. + 16.7 Et Petro. BEDA. Petrus vocatur ex nomine, ne desperet ex negatione. Nisi enim, etc., usque ad ut qui futurus erat pastor Ecclesiæ in sua culpa disceret quomodo aliis misereri deberet. Et Petro. HIER. Qui se indignum discipulatu indicat, cum ter magistrum negat. Sed peccata præterita non nocent, quando non placent. Præcedit vos. Bene de Redemptore nostro dicitur: de Galilæa namque transmigratio facta interpretatur. Jam enim a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a pœna ad gloriam transmigraverat. Et bene post resurrectionem in Galilæa a discipulis videtur, quia resurrectionis ejus gloriam post læti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigremus. Qui ergo in sepulcro nuntiatur, in transmigratione ostenditur; et qui in mortificatione carnis agnoscitur, in transmigratione mentis videtur. BEDA. Nota quod Marcus dicit: Præcedit vos in Galilæam, etc. Nec tamen ibi visum retulit. Matthæus autem, etc., usque ad sicut in illa æternitate cognoscetur, quo et nos perducet propter formam servi, ut liberi contemplemur formam Domini.

Read all of Mark 16

Cross References

Psalms 105:3Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore. + 105.3 Beati qui custodiunt. AUG. Vel quia sequitur, etc., usque ad judicium et justitiam, quia Beati sunt qui, etc. 1

Matthew 12:40Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. + 12.40 Sicut enim fuit Jonas. Jonas, id est, dolens, significat illum qui dolores nostros portavit. Vel columba: Piscis qui voravit in pelago, mors quam passus est in mundo. Sicut ejectus est in aridam, sic Christus surrexit in gloriam. Tribus diebus. More antiquorum, qui diem cum nocte præcedente computabant. Partem diei qua sepultus est cum præterita nocte, pro nocte et die accipe, hoc est pro toto die per synecdochen. Sabbati noctem et diem integre. Noctem Dominicam cum eadem die illucescente, partem pro toto, et ita habes tres dies et tres noctes. Primi dies propter futurum hominis lapsum a luce in noctem. Isti propter hominis reparationem a tenebris ad lucem computantur. Mystice. Tres dies, tria tempora, ante legem, sub lege, sub gratia. Tres noctes, tres mortui quos suscitavit Dominus.

Matthew 28:4Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.

Mark 9:9Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit. + 9.9 Verbum continuerunt. HIER. Id est, cum absorpta mors fuerit in victoria, non erunt in memoria priora, cum abstulerit Dominus sordem filiæ Sion, auferens omnem lacrymam ab oculis sanctorum.

Luke 24:4Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. + 24.4 Mente consternatæ. Mente consternantur, quia et lapidem immensæ magnitudinis revolutum stupebant, et corpus tam venerabile non inventum dolebant. Sicut tentato in solitudine Domino, expleta victoria angeli ministrabant ei, ita modo post devictam mortem venerunt angeli, qui non solum verbo, sed etiam fulgenti habitu gloriam annuntiant triumphantis. Et sicut corpori in sepulcro astiterunt, sic etiam corpori consecrato in altari quotidie assistunt.

Luke 24:46et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die: + 24.46 Oportebat, etc. Oportebat ut ministri qui pœnitentiam et remissionem erant prædicaturi in omnes gentes, inciperent ab Hierosolymis. Non solum quia illis credita sunt eloquia Dei, et quia eorum est adoptio filiorum, et gloria testamenta, et legislatio; sed ideo etiam ut gentes variis erroribus et facinoribus implicitæ, hoc maxime indicio divinæ pietatis ad spem veniæ provocentur, quod eis qui Filium Dei crucifixerunt, veniam relaxat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 16:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 16:5Mark 16Mark 16:7 →