Acts 1:10
Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 2:11Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus, et equi ignei diviserunt utrumque: et ascendit Elias per turbinem in cælum.
Matthew 17:2et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. + 17.2 Transfiguratus est. Speciem quam habebat per naturam, ostendit non amittens carnem quam assumpserat voluntate. Illud autem corpus quod habuit per naturam, dedit discipulis suis in cœna, non mortale, non corruptibile. Resplenduit facies. In exemplum futuræ beatitudinis et claritatis, quam videbunt justi, prius sublatis impiis. Vestimenta autem, etc. Facta sunt alba quod non ante, quia nondum apparuit quod enimus, sed cum apparuerit, similes ei erimus. Marcus ait, qualia fullo super terram non potest facere. Id est, Deus in hac vita tam claras nequit facere, quia nullus sine peccato. Nullus mundator sui in terra faciet, quod Deus in cœlo, mundans vestem suam ab omni inquinamento. Fullo est doctor animarum, vel mundator sui corporis.
Mark 16:5Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. + 16.5 Juvenem. HIER. Non senem, non infantem, sed jucundum ætate, ut dicitur: Lætare, juvenis, in adolescentia tua Eccle. 11., quæ non est hic vera dum senio mista. BEDA. Mulieres angelos vident quæ cum aromatibus venerunt, quia illæ mentes supernos cives aspiciunt, quæ cum virtutibus ad Deum per sancta desideria veniunt. Sedentem in dexteris. BEDA. Ad meridianam partem loci illius, ubi positum fuerat, etc., usque ad intrantes in monumentum duos angelos ibi stantes invenerunt. GREG. Per sinistram vita præsens, per dexteram vita æterna, etc., usque ad et ad angelorum numerum restituens cœlestis patriæ damna reparavit.
John 20:12et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. + 20.12 Vidit duos. Angeli, id est nuntii, significant Evangelium Christi a capite usque ad pedes, id est ab initio usque ad finem esse nuntiandum. Et ille ex passione sua erat nuntiandus, quia Deus est ante sæcula, et homo in fine sæculi. Sedet ergo angelus ad caput, cum dicit: In principio erat Verbum. Ad pedes, cum dicit: Verbum caro factum est. Vel duo angeli duo Testamenta, unum prius, aliud sequens. Conjuncta dum pari sensu incarnatum, mortuum, resuscitatum nuntiant.
Acts 10:30Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait: + 10.30 Et ecce vir, etc. Non dicit angelum, adeo alienus erat a fastu, et inquit: Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ in memoria habitæ sunt coram Deo. In conspectu Dei. RAB. In Græco, In conspectu Dei adsumus. Hoc recte dicitur ab eo qui Deo promptus erat obtemperare, credens eum ubique præsentem esse.
Revelation 7:14Et dixi illi: Domine mi, tu scis. Et dixit mihi: Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. + 7.14 Stolas suas, etc. Innocentiam in baptismo acceptam, vel corpora sua.