Daniel 9:20
Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israël, et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ezra 10:1Sic ergo orante Esdra, et implorante eo et flente, et jacente ante templum Dei, collectus est ad eum de Israël cœtus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum, et flevit populus fletu multo. + 10.1 Sic ergo orante Esdra, et implorante Deum et flente... Flevit populus. BEDA in Esdram, tom. 2. Qui scilicet peccaverunt, pœnitentiam agentes, vel qui in castitate permanserant, de casu fratrum dolentes, etc., usque ad Nunc vero etiam ipsi qui peccaverunt cum uxoribus suis et liberis, pœnitentiam acturi convenerunt. De filiis Ælam. Hunc dicit Josephus primum fuisse Jerosolymitarum, qui ut principem decet, maxima auctoritate mox intentionem Esdræ juvabat, populum secum peccasse confitendo, et pœnitentiam suadendo abjectis uxoribus alienigenis, cum liberis suis. Et nunc si est pœnitentia in Isræl. Quia si populum hujus peccati perfecte pœnitet, primo conversi ad Dominum, correctionem promittamus, et veniam postulemus; deinde ad nos reversi, omnem peccati radicem exstirpemus et fruticem, ejectis, scilicet, uxoribus cum omni sobole: hoc est enim veraciter pœnitentiam agere toto corde, et intus ad Dominum converti, et omnem foris peccandi materiam ab ipsa origine resecari. Surge. Decenter docet quomodo sit apud majores consilio agendum, ut scilicet, quisque pro suo sensu quod optimum intellexerit, vel intellexisse sibi videtur, dicat: et tamen ei qui præest, locum discernendi relinquat, paratus obtemperare omnibus quæ ille secundum voluntatem et legem Dei agenda decreverit.
Psalms 137:5Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini; + 137.5 Magna est gloria. ID. Si humiles sunt, hoc amant et cantant, nam si se extulerint, timeant quod sequitur. Quoniam excelsus Dominus. Humilia respicit. CASS. Non est hic humana conditio, ubi humilis despicitur, superbus respicitur; sed Dominus humiles respicit. Alta a longe cognoscit. AUG. Non hoc agit superbus, etc., usque ad lugentes hunc incolatum, unde subditur. 1
Ecclesiastes 7:20Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis; + 7.20 Decem principes. HIER. Angelos, qui civitati nostræ, id est Ecclesiæ, tanquam custodes, id est auxiliatores, præsunt. Et decem dicuntur, quia denarius numerus est perfectus.
Isaiah 56:7adducam eos in montem sanctum meum, et lætificabo eos in domo orationis meæ; holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis. + 56.7 Holocausta eorum. Mortificate membra vestra, quæ sunt super terram Colos. 3.. Et Exhibeatis corpora vestra hostiam Deo viventem. Holocaustum totum offertur Deo, et incenditur. Victimæ pars sacerdotibus datur. Holocaustum Deo tribuit, qui mundum relinquit, ut semper vacet orationi. Victimam, qui Deo servit et quæ mundi sunt disponit juste. Super altari meo. Fidem super quam omnia offeruntur, sine qua impossibile est Deo placere. Unde: Justus autem in fide sua vivet.
Isaiah 62:6Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, + 62.6 Super muros tuos. ID. Apostolos, prædicatores, qui Ecclesiam muniunt, quorum custodes angeli sunt. Unde: Omnes administratorii spiritus sunt, propter eos missi, qui hæreditatem capiunt salutis Hebr. 1.. Vel muri Ecclesiarum apostolorum discipuli, quorum custodes ipsi apostoli.
Daniel 9:3Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in jejuniis, sacco, et cinere.