The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 24 › Luke 24:5

Luke 24:5

Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis? + 24.5 Declinarent vultum. Nota quod nec sanctæ mulieres in terram cecidisse, nec aliquis sanctorum in resurrectione Domini prostratus in terram adorare legitur; unde mos cœpit in Ecclesia paschali tempore non flecti genua in oratione, sed vultu in terram declinato orare.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And as they were afraid, and bowed down their faces to the earth, they said unto them, Why seek ye the living among the dead?

In Context

4Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. + 24.4 Mente consternatæ. Mente consternantur, quia et lapidem immensæ magnitudinis revolutum stupebant, et corpus tam venerabile non inventum dolebant. Sicut tentato in solitudine Domino, expleta victoria angeli ministrabant ei, ita modo post devictam mortem venerunt angeli, qui non solum verbo, sed etiam fulgenti habitu gloriam annuntiant triumphantis. Et sicut corpori in sepulcro astiterunt, sic etiam corpori consecrato in altari quotidie assistunt.

6non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset, + 24.6 Recordamini. Die tertia, sicut ex hoc loco habemus, inter discipulos etiam feminis quæ eum sequebantur, Dominus resurrecturum se prædixit. Parasceve hora nona exspiravit, mane prima sabbati resurrexit. Merito autem una die et duabus noctibus in sepulcro jacuit, quia lucem suæ simplæ mortis (quæ tantum in carne erat) tenebris duplæ nostræ mortis quæ in corpore erat et anima, apposuit, et utramque nostram curavit. Si enim utramque suscepisset, nos a neutra liberasset.

Read all of Luke 24

Cross References

Daniel 8:17Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam: cumque venisset, pavens corrui in faciem meam: et ait ad me: Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.

Daniel 10:16Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea: et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me: Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium.

Matthew 28:3erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix. + 28.3 Sicut fulgur. In candore vestis significabat blandum justis, in terrore fulguris, significat terribilem futurum reprobis.

Luke 1:12Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. + 1.12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum, etc. AMBR. Solemus turbari et a nostro affectu alienari quando perstringimur superioris potestatis occursu. Sed sicut humani defectus est terreri, ita angelicæ benignitatis est paventem suo aspectu blandiendo solari; contra, dæmones, si quos sua præsentia territos senserint, ampliore horrore concutiunt.

Acts 10:3Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli. + 10.3 Is vidit. RAB. Non in nocte, non in somnis, quia Gentiles grosso sensu, etc., usque ad sicut prius in Petri et Joannis exemplo ostensum fuit. Angelum Dei. ID. Non Satanæ. In hoc excusantur apostoli gentibus prædicantes et eas baptizantes: quomodo enim zelaretur ab homine quod manifestabatur ab angelo? Intrœuntem, ad se forsitan, vocantem cum, et datur excusandi occasio Petro Judæis contra eum disceptantibus et dicentibus: Cur introisti ad viros præputium habentes Act. 11., etc. Corneli. Familiaritas ostenditur, qua nomen gentilis hominis notitiæ angelorum est insertum.

Revelation 1:18et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculorum: et habeo claves mortis, et inferni. + 1.18 Sum vivens. Et ideo non terreamini, quia manifeste surrexi, nec amplius moriar. Et habeo. Et ideo non patiar vos tentari supra quam potestis ferre, quia habeo potestatem super diabolum et super membra ejus. Mortis et inferni. Diabolus est mors, quia causa est peccati, id est mortis; ministri ejus sunt infernus, in quibus habet locum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 24:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 24:4Luke 24Luke 24:6 →