Acts 11:16
Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio.
Cross References
Proverbs 1:23convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea. + 1.23 Convertimini. Sapientia hortatur converti ad Deum, et profert spiritum. Ad correctionem. Per apostolos Judæos corripit, et vel post ascensionem et resurrectionem monet converti.
Ezekiel 36:25Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.
Joel 3:18Et erit in die illa: stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquæ; et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum.
Mark 1:8Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto. + 1.8 Ego baptizavi vos aqua. BEDA. Nondum Joannes dicit Deum aut Dei Filium esse aperte, quia rudes erant auditores: sed paulatim per humanitatem glorificatam ad fidem divinitatis ducit, dicens: Ille vero baptizabit vos Spiritu sancto. Sed postea cum capaciores jam videret, Dei Filium jam aperte prædicat dicens: Testimonium perhibuit, quia hic est Dei Filius Joan. 3.. ISID. Ego baptizo vos aqua, ille, etc. Dei fluvius semper plenus, semper æqualis, de quo: Fluminis impetus lætificat civitatem Dei Psal. 45.. Multum distat, etc., usque ad unctio Christi de amaritudine passionis pervenit ad gloriam resurrectionis; unde Apostolus: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, etc., usque: Propter quod et Deus illum exaltavit Phil. 2..
Luke 24:8Et recordatæ sunt verborum ejus. + 24.8 Et recordatæ sunt. Sicut mulieres in monumento Domini stantes, recordantur verborum quæ de sua dispensatione præfatus erat, sic nos inter Dominicæ passionis mysteria celebranda, non solum passionis, sed et resurrectionis debemus recordari.
John 1:33Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. + 1.33 Et ego nesciebam. AUG. Visa columba, dicit se per eam didicisse, quod prius nesciebat, etc., usque ad unde Apostolus: In labore et mente sunt differentes, in operatione indifferentes. HIER. Ostendit Joannem non scire per baptismum Christi, id est mundum esse redemptum, nam sciebat bat eum Filium Dei esse, et natum in carne. Aug. dicit Joannem ignorasse hoc tantum utrum sibi retineat vim baptizandi, an alicui suorum tribuat. Et manentem. AUG. Spiritualiter dicitur spiritum manere in Christo, a quo nunquam per peccatum recessit, in quo semper mirabiliter vixit et mirabiliter operatus est; in sanctos venit, et per peccata recedit. Manet tamen semper in eis ad aliquid, ut Christus eis promisit, scilicet ut bonis semper insistant. Ad aliquid non manet, scilicet ut ex eo prophetent, vel miracula faciant, et ideo hoc quod dicit est primum signum agnoscendi Christum. Qui baptizat. Baptizat Christus in spiritu, non solum remittendo peccata in aqua, sed et post purgando, et amorem accendendo, et donis implendo. Hic est Filius Dei. Hic testatur Filium Dei quem superius virum vocabat: ut ab eo habeatur testimonium utriusque naturæ.