The Bible Software
bible.softwareActsActs 11 › Acts 11:18

Acts 11:18

His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam. + 11.18 Ergo et gentibus, etc. Hoc est quod in Job legitur: Ab Aquilone aurum veniet, et ad Deum formidolosa laudatio, quia prius frigido gentium in pectore splendor fidei exortus est, et pro eadem inopinata fide, Judæa Deum tremendo glorificat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When they heard these things, they held their peace, and glorified God, saying, Then hath God also to the Gentiles granted repentance unto life.

In Context

17Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum?

19Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis. + 11.19 Et illi quidem, etc. Revertitur ad id quod dixerat: igitur qui dispersi erant, pertransibant evangelizantes verbum. Interserta est autem narratio de Philippo, Petro, Joanne, Paulo.

Read all of Acts 11

Cross References

Joshua 22:30Quibus auditis, Phinees sacerdos, et principes legationis Israël, qui erant cum eo, placati sunt: et verba filiorum Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, libentissime susceperunt.

Isaiah 61:3ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris; et vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum. + 61.3 Coronam. Cum scilicet viderint de Judæis plurimos credidisse, et pro lugubri indumento stolam mundissimam accipere. Pro cinere. Pro luctu et dolore fructuum suorum, cum scilicet viderint gentes ad fidem confluentes, habebunt oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris.

Ezekiel 36:26Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.

Acts 3:19Pœnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra: + 3.19 Ut deleantur peccata. Tunc plene delebuntur peccata, cum virtute resurrectionis mors destruetur novissima.

Acts 5:31Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam pœnitentiam Israëli, et remissionem peccatorum:

Acts 13:47Sic enim præcepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ. + 13.47 Sic enim, etc. ID. Prophetia est præceptum immobile nobis: primum dicitur, deinde infertur Prophetæ testimonium ad personam Patris loquentis ad Filium. Posui te. Non ait, Posui vos, quia quod Christo dicitur, hoc ad apostolos, qui membra ejus sunt, pertinet. Posui te in lumen gentibus. BEDA. Hoc dictum est specialiter Christo, et tamen idem sibi dictum esse arbitrantur apostoli, quia membra ipsius sunt: sicut propter ejusdem corporis unionem dictum est, Saule, Saule, quid me persequeris? etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 11:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 11:17Acts 11Acts 11:19 →