Acts 13:47
Sic enim præcepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ. + 13.47 Sic enim, etc. ID. Prophetia est præceptum immobile nobis: primum dicitur, deinde infertur Prophetæ testimonium ad personam Patris loquentis ad Filium. Posui te. Non ait, Posui vos, quia quod Christo dicitur, hoc ad apostolos, qui membra ejus sunt, pertinet. Posui te in lumen gentibus. BEDA. Hoc dictum est specialiter Christo, et tamen idem sibi dictum esse arbitrantur apostoli, quia membra ipsius sunt: sicut propter ejusdem corporis unionem dictum est, Saule, Saule, quid me persequeris? etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 72:7Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis. + 72.7 Prodiit quasi, etc. AUG. Sunt quidam mali ex macie, id est, necessitate: alii ex abundantia, ut pauper egestate furatur, dives ex cupiditate. Transierunt. CAS. Quasi a rectis semitis. 1
Psalms 98:2Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos. + 98.2 Dominus in Sion. ID. Si non intelligis quid est super Cherubim, hoc vide, quia in Sion magnus. Sion est anima quæ Deum speculatur. In Sion magnus. CASS. Quis Dominus, exponit: In Sion natus. Magnus, ne pro passione vilescat. Vel, tamen Dominus magnus in Sion Judæorum, et super populos gentium. 1
Isaiah 2:1Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem.
Isaiah 42:1[Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus proferet. + 42.1 Ecce servus. HIER. Notandum quia apostoli Jacob, Isræl, et semen Abrahæ appellantur, quibus postea quasi servis et hominibus dicitur: Noli timere, vermis Jacob, etc. Christus autem non semen Jacob vel Isræl, sed servus dicitur. Dedi Spiritum. In conceptione; unde: Spiritus sanctus superveniet in te, etc. Phil. 2.. Et in baptismo claruit, cum Spiritus in specie columbæ super ipsum requievit Luc. 1..
Isaiah 42:9Quæ prima fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam.] + 42.9 Vobis faciam. Ut sciatis, quia ego Dominus, non est alius præter me: et qui priora cernitis impleta, credatis quæ polliceor futura.