Isaiah 61:3
ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris; et vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum. + 61.3 Coronam. Cum scilicet viderint de Judæis plurimos credidisse, et pro lugubri indumento stolam mundissimam accipere. Pro cinere. Pro luctu et dolore fructuum suorum, cum scilicet viderint gentes ad fidem confluentes, habebunt oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Esther 8:15Mardochæus autem de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et æriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit atque lætata est.
Psalms 23:5hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. 1
Psalms 30:12Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde, et timor notis meis; qui videbant me foras fugerunt a me. + 30.12 Super omnes inimicos meos. ID. Pejus paganis et Judæis vivunt, etc., usque ad pro quibus timent et noti, ne omnes tales sint. CASS. Vel apud omnes inimicos, vel majori opprobrio habitus, quam illi qui digni eo; et vicinis, parentibus, vel jam credituris; et notis, familiaribus. 1
Ecclesiastes 9:8Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat.
Isaiah 60:20Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui.