The Bible Software
bible.softwareActsActs 11 › Acts 11:22

Acts 11:22

Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam. + 11.22 Et miserunt Barnabam. RAB. Barnabas virilis in bonitate. Barnabas sæpe in hoc libro laudatur, ne ob indignitatem meriti apostolatu caruisse credatur, qui postea ab apostolis gentium apostolus est ordinatus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then tidings of these things came unto the ears of the church which was in Jerusalem: and they sent forth Barnabas, that he should go as far as Antioch.

In Context

21Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. + 11.21 Multusque numerus. BEDA. Jam post revelationem evangelicæ syndonis (in qua sancta animalia superna spe quiescerent) cœpit Ecclesia crescere, cum per exteras provincias, insulas et civitates non solum Judæis, sed etiam gentibus Evangelium prædicatur.

23Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino: + 11.23 Et hortabatur, etc. Nihil mutavit vel addidit, sed perseverantiam docuit, quia vera et plena fides erat in eis.

Read all of Acts 11

Cross References

Acts 4:36Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere, + 4.36 Joseph. RAB. Auctus Barnabas filius consolationis interpretatur, actus incremento et profectu spiritualis boni. Quod est interpretatum. Ubicunque Scriptura nomina rerum vel personarum cum interpretatione ponit, sensum sacratiorem eisdem inesse significat. Merito filius consolationis vocatur, qui, spretis præsentibus, spe futurorum se consolatur. Nam et Spiritus sanctus paracletus ideo vocatur, quia in mundo pressuram habentibus infusione sui, paraclesim, id est consolationem tribuit, sicut etiam Petrus propter gratiam Spiritus Barjona, id est filius columbæ, vocatus est. Filius consolationis. RAB.. Vel propter eleemosynam qua pauperes consolatus est, vel pro mercedis consolatione quam meruit a Deo accipere, vel quia dignus habitus est qui pro Juda consolaretur apostolos.

Acts 9:27Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos: et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu. + 9.27 Barnabas. BEDA. Hic fuit Cyprius genere, Levites, qui pretium agri ad pedes apostolorum supra memoratur attulisse.

Acts 13:1Erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ, prophetæ et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus. + 13.1 Erant autem in Ecclesia, etc. Iidem erant prophetæ et doctores. Vel, alii eorum prophetæ, alii doctores fuerunt. Niger. RAB. A colore, si Latinum est. Vel, ascendens interpretatur, si Hebræum.

Acts 15:22Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus: + 15.22 Tunc placuit. ID. Dicente Petro narrantibus Barnaba et Paulo, judicante Jacobo Jerosolymorum episcopo, merito placuit sententia. Placuit mittere Antiochiam. Missi a Christo legati suos possunt mittere legatos.

1 Thessalonians 3:6Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos: + 3.6 Sicut nos quoque vos: ideo. Quia hæc annuntiavit, non pro ejus præsentia, consolati sumus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 11:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 11:21Acts 11Acts 11:23 →