The Bible Software
bible.softwareActsActs 13 › Acts 13:1

Acts 13:1

Erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ, prophetæ et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus. + 13.1 Erant autem in Ecclesia, etc. Iidem erant prophetæ et doctores. Vel, alii eorum prophetæ, alii doctores fuerunt. Niger. RAB. A colore, si Latinum est. Vel, ascendens interpretatur, si Hebræum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now there were in the church that was at Antioch certain prophets and teachers; as Barnabas, and Simeon that was called Niger, and Lucius of Cyrene, and Manaen, which had been brought up with Herod the tetrarch, and Saul.

In Context

2Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.

Read all of Acts 13

Cross References

Luke 3:1Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Judæam, tetrarcha autem Galiææ Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Iturææ, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha,

Luke 13:31In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere.

Acts 4:36Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere, + 4.36 Joseph. RAB. Auctus Barnabas filius consolationis interpretatur, actus incremento et profectu spiritualis boni. Quod est interpretatum. Ubicunque Scriptura nomina rerum vel personarum cum interpretatione ponit, sensum sacratiorem eisdem inesse significat. Merito filius consolationis vocatur, qui, spretis præsentibus, spe futurorum se consolatur. Nam et Spiritus sanctus paracletus ideo vocatur, quia in mundo pressuram habentibus infusione sui, paraclesim, id est consolationem tribuit, sicut etiam Petrus propter gratiam Spiritus Barjona, id est filius columbæ, vocatus est. Filius consolationis. RAB.. Vel propter eleemosynam qua pauperes consolatus est, vel pro mercedis consolatione quam meruit a Deo accipere, vel quia dignus habitus est qui pro Juda consolaretur apostolos.

Acts 9:1Saulus autem adhuc spirans minarum et cædis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, + 9.1 Saulus autem. Redit ad hoc quod supra dixerat: Saulus adhuc devastabat Ecclesiam. Minarum, etc. Minis terrens cæde afficiebat præsentes: dubitatur utrum occideret seu flagellaret, vel utrumque faceret. Spirans. Spirat in modum ignis, non ab alio incitatus ipse alios accendebat.

Acts 11:22Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam. + 11.22 Et miserunt Barnabam. RAB. Barnabas virilis in bonitate. Barnabas sæpe in hoc libro laudatur, ne ob indignitatem meriti apostolatu caruisse credatur, qui postea ab apostolis gentium apostolus est ordinatus.

Acts 12:25Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto ministerio assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 13:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
Acts 13Acts 13:2 →