Matthew 16:24
Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. + 16.24 Si quis vult. Prædicta apostolis passione et resurrectione, hortatur ad sequendum tam eos quam turbas. Abneget semetipsum. Quod per vetustatem est, ut capiat quod ultra se est. Remotis vitiis, virtus sequatur: tollat crucem suam, et sequatur me. Quod erat per vetustatem, abnegaverat ille qui dicebat: Vivo autem ego, jam non ego. Quod vero ultra se erat, cœperat: vivit vero in me Christus Gal. 2.. Tollat crucem. Scilicet: Crux tollitur vel cum per abstinentiam corpus, vel cum per compassionem proximi animus affligitur. Crucem abstinentiæ habuit Paulus, dum dicebat II Cor. 11.: Castigo corpus meum et in servitutem redigo. Compassionis quoque cum ait: Quis infirmatur, et ego non infirmor?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 27:32Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. + 27.32 Cyrenæum. Ecce non Hebræus, sed alienigena opprobrio Christi subditur, ut plenitudo sacramentorum transire a circumcisione ad præputium ostendatur.
Mark 10:21Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. + 10.21 Et veni, sequere me. ID. Quasi dicat: Post contemptas divitias Salvatorem imitare, id est, relictis malis fac bona. Facilius saccus contemnitur quam concupiscentia vel voluptas.
Luke 9:23Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. + 9.23 Dicebat autem. Quæ ad fidem Dominicæ nativitatis vel passionis pertinent, solis seorsum discipulis aperuit, sed hæc ad omnes. Abneget semetipsum. Nisi quis a seipso deficiat, ad eum qui super se est non appropinquat: et novitatem ad quam vocatur, non apprehendit, nisi mactet vetustatem, in qua natus fuit; et cum cessat a vitiis exquirat etiam virtutes, unde subjungitur:
Luke 23:26Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. + 23.26 Apprehenderunt quemdam, etc. Primo Dominus crucem portavit, sed postea imposita est Simoni, quem exeuntes obviam habuerunt, et hoc congrue: Christus enim passus est pro nobis ut sequamini vestigia ejus I Petr. 2.. Qui vero eum vult sequi, tollat crucem suam et sequatur. Quia vero Simon non Isrælita, sed Cyrenæus erat, per eum Gentiles designantur, prius peregrini et hospites testamentorum, sed nunc in fide cives et domestici Dei et cohæredes Christi, unde Simon obediens Cyreneæ hæres interpretatur. Sed Simon venit de villa, id est de pago, a quo pagani, qui a civitate Dei alieni urbanæ sunt conversationis ignari. Sed Simon pago egrediens crucem portat post Jesum, cum populi gentium paganis ritibus derelictis obedienter amplectuntur vestigia Dominicæ passionis.
Acts 14:22Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.
1 Thessalonians 3:3ut nemo moveatur in tribulationibus istis: ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus.