Acts 12:15
At illi dixerunt ad eam: Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: Angelus ejus est. + 12.15 Angelus ejus est. HIER. Magna dignitas animarum: ut unaquæque ab ortu nativitatis habeat angelum in custodiam sui delegatum. ID. Quod autem unusquisque nostrum habeat angelos, etc., usque ad isti sunt qui ascendunt et descendunt super Filium hominis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent, viderunt eum, et obstupuerunt.
Cross References
Job 9:16Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam. + 9.16 Cum invocantem exaudierit me non. Ibid. Cum enim ut ait David modo ascendunt usque ad cœlos Psal. 106., cum summa penetrant, modo descendunt in abyssos, per turpia tentamenta, certitudinem exauditionis non habent. Vide quam subtiliter se judicat, infirmitatem suam aperit. Quantus ergo. In justitia non confidit, sed ad precem confugit: qui, etiamsi habuero quidpiam justum, de ipsa quoque prece pavidus ait: Cum invocantem. Ideo sic circumspicit, quia vim judicii se non posse ferre videt, de quo ait:
Mark 16:11Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt. + 16.11 Et illi audientes. BEDA. Quod discipuli resurrectionem tarde credunt, non tam est illorum infirmitas, quam nostra firmitas; dubitantibus enim resurrectio per multa argumenta monstrata est, quibus et nos firmius solidamur.
Luke 24:11Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis. + 24.11 Et non crediderunt. Quod discipuli tarde credunt, non tam illorum infirmitas quam nostra futura firmitas fuit, nam illis dubitantibus resurrectio multis argumentis monstratur, quæ dum legentes agnoscimus, quid aliud quam de eorum dubitatione solidamur?
Acts 26:24Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis, Paule: multæ te litteræ ad insaniam convertunt. + 26.24 Multæ te. RAB. Philosophi gentium multa legendo sectas commutabant. Ad insaniam, subaudi mutabilitatis; vel insaniam dicit resurrectionem mortuorum, quam annuntiat.