Acts 26:24
Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis, Paule: multæ te litteræ ad insaniam convertunt. + 26.24 Multæ te. RAB. Philosophi gentium multa legendo sectas commutabant. Ad insaniam, subaudi mutabilitatis; vel insaniam dicit resurrectionem mortuorum, quam annuntiat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
25Et Paulus: Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor.
Cross References
2 Kings 9:11Jehu autem egressus est ad servos domini sui: qui dixerunt ei: Rectene sunt omnia? quid venit insanus iste ad te? Qui ait eis: Nostis hominem, et quid locutus sit.
Hosea 9:7Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israël, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudinem amentiæ.
John 7:15Et mirabantur Judæi, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?
John 8:52Dixerunt ergo Judæi: Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum. + 8.52 Nunc cognoscimus. Sicut accepta contumelia bonus fit melior, ita malus de beneficio pejor.
Acts 17:32Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: Audiemus te de hoc iterum.
Acts 24:25Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit: Quod nunc attinet, vade: tempore autem opportuno accersam te: + 24.25 Tremefactus, etc., et sperans. ID. Sic junge: tremefactus et sperans, pro his duobus dimisit eum liberæ custodiæ, præ timore Dei et spe pecuniæ.