Acts 12:6
Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus: et custodes ante ostium custodiebant carcerem. + 12.6 Milites, vinctus, etc. RAB. Quatuor difficultates cumulant custodiam: milites, catenæ carcer, custodes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 22:14Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit. + 22.14 Appellavitque nomen, etc. HIER. ubi supra. Pro eo quod hic habetur, etc., usque ad per incarnationem scilicet.
1 Samuel 23:26Et ibat Saul ad latus montis ex parte una: David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera. Porro David desperabat se posse evadere a facie Saul: itaque Saul et viri ejus in modum coronæ cingebant David et viros ejus, ut caperent eos.
Psalms 4:8A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt. + 4.8 A fructu. CAS. Quia putant in his consummatum bonum. Hæc tria tanquam usibus humanis magis accommoda pro omnibus divitiis ponit. 1
Jeremiah 40:4Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quæ sunt in manibus tuis: si placet tibi ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te: si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside: ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris, et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge:
Acts 5:23dicentes: Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas: aperientes autem neminem intus invenimus. + 5.23 Carcerem quidem, etc. Insani Judæi qui stimulante invidia dicunt furantibus apostolis Jesu de monumento sublatum, cujus furto dicant apostolos de carcere clauso ablatos.
Acts 28:20Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum.