Acts 13:11
Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ: et circuiens quærebat qui ei manum daret. + 13.11 Et nunc, etc. Eris cæcus, etc. Oportuit Paulum miracula agere ad consummationem apostolatus, quem diu contra stimulos calcitrantem Dominus elegerat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini.
Cross References
Exodus 9:3ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis.
1 Samuel 5:9Illis autem circumducentibus eam, fiebat manus Domini per singulas civitates interfectionis magnæ nimis: et percutiebat viros uniuscujusque urbis, a parvo usque ad majorem, et computrescebant prominentes extales eorum. Inieruntque Gethæi consilium, et fecerunt sibi sedes pelliceas.
2 Kings 6:8Rex autem Syriæ pugnabat contra Israël, consiliumque iniit cum servis suis, dicens: In loco illo et illo ponamus insidias.
Psalms 32:4Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide. + 32.4 Quia rectum est. Modum laudis exposuit: nunc cur sit laudandus? Et omnia opera. AUG. Ne quis putet se meritis ad fidem venisse, cum in fide sint omnia opera quæ diligit Deus, id est, remunerat, ID. quia non nisi in fidelibus operatur; unde: Fides tua te salvum fecit Matth. 10.. Vel, omnia opera sunt recta, etc., usque ad quia remanet iniquus, et ideo nequior, quia justum favere sibi videt. In fide. Quasi exterioribus, si causa justitiæ fuerit fidelis, interiorem fidem adjiciet ille, quem non cognoscens timuit; unde: quis non dabit ei quæ sua sunt, qui in alieno fidelis fuit? AUG. Fidelis est Deus dans homini quod promisit: fidelis est homo credens promittenti, ex promisso vero Deus est nobis debitor. 1
Psalms 39:10Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna; ecce labia mea non prohibebo: Domine, tu scisti. + 39.10 Ecclesia magna. AUG. Toto orbe terrarum, non parva ut prius: et siquidem insurget timor, non prohibebit loqui. Domine, tu scisti. ID. Labia sonant hominibus, etc., usque ad ut ad hoc non sim piger. 1
John 9:39Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. + 9.39 Ut qui non vident. Id est, qui se videre putant, quærunt ut videant, et qui vident, id est, qui se videre putant, et medicum non quærunt, et hoc est judicium, id est discretio quod discernit causam credentium a superbis. Judicium enim damnationis non modo, sed in fine faciet; unde: Ego non judico quemquam.