Acts 13:25
Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse, non sum ego: sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24prædicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum pœnitentiæ omni populo Israël.
Cross References
Matthew 3:11Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. + 3.11 Ego quidem. Ne videatur sua auctoritate minari, incipit aperire quantæ sit dignitatis: cujus præsentia comminatur, vel cujus beneficii persuadet: Ego quidem baptizo vos in aqua. Tantum corpora lavo, quia peccata solvere nequeo, ut sicut nascendo, prædicando, præcurro sic baptizando: ut pœnitentes, quos ego hoc signaculo ab impœnitentibus discerno, ad baptismum Christi dirigam. Post me venturus est. Et si moneo dignos fructus pœnitentiæ facere, superbiam abjicere: non tamen possum a peccatis solvere. Fortior me est. Quia ego baptizo in pœnitentiam, ille in remissionem. Ego spiritum habeo, ille dat. Ego regnum cœlorum prædico, ille dat. Cujus non sum, etc. Alii scribunt: Cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere. Potuit autem Joannes utrumque dicere, vel contextim vel diverso tempore: ut alius evangelista hoc, alius illud assumere. Omnes tamen verum narraverunt. Intendit autem in hoc ostendere excellentiam Christi et suam humilitatem. Vel secundum allegoriam. Calceamentum est incarnationis mysterium; corrigia, mysterii ligatura. Non ergo valet Joannes corrigiam solvere, quia incarnationis mysterium non sufficit investigare. Vel, Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus, id est, nomen sponsi mihi non usurpo, nec sponsus credi vel dici, sed amicus sponsi volo. Mos enim erat ut si quis eam quæ sibi competeret accipere in uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret qui ad hanc sponsus jure propinquitatis accederet. Joannes ergo, qui non sponsus, ait: Non sum dignus, etc. Ac si dicat. Ego redemptoris vestigia non valeo denudare: quia nomen sponsi non mihi usurpo. Vel simpliciter se humiliat, vel Evangelii sacramenta non est dignus circumferre prædicando, quod non sibi deputatum, apostolis est commissum. Non sum dignus explicare naturam Divinitatis ad humanitatem. Vel, non sum dignus Evangelii prædicationem portare, vel nomen sponsi usurpare. Joannes ut purus homo spiritum dare non poterat, quo remittitur culpa. Christus vero dat, quia Deus: et baptizat in verbo, de quo dicitur: Et vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis Joan. 15.; et alibi: Mundans eos lavacro aquæ in verbo vitæ sanctificatæ Ephes. 5.. In Spiritu sancto. Vel spiritu sanctificationis, et igne, id est probatione tribulationis. Vel spiritu in præsenti abluit: post, si quæ macula surrepit, igne purgatorio ad purum exuret: quod de levioribus credendum est peccatis. Unde in Levitico, super altare semper ignis missus de cœlo ardebat, id est, ignis divini amoris, qui omnes in Christo (id est, qui super altare offeruntur), quasi rebaptizat et exurit carnis eorum vitia.
Mark 6:16Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.
John 1:20Et confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus. + 1.20 Confessus est. Confessus est, ut postea dicit, non quod erat Christus. Non negavit quod erat, id est, quod esset præcursor, ut post interrogatus dicit: Ego vox clamantis. Ordo verborum, et confessus est et non negavit quando miserunt.
John 1:29Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. + 1.29 Altera die vidit Joannes Jesum. Typice. Joannes, id est populus gratiæ, altera die, id est post legem, cognoscit agnum quo redimitur. Venientem ad se, et ait. Non solum gressibus corporis, sed etiam interioris suæ contemplationis accessibus, quia dignatus est a Joanne cognosci secundum divinitatem et humanitatem. Ecce agnus Dei, etc. Tria ministrat agnus possidentibus se, lac simplicis doctrinæ quo parvuli nutriuntur, lanam, id est incrementa virtutum, esum carnis suæ. Peccata mundi. Peccatum mundi dicitur originale peccatum quod est commune totius mundi quo tota humana natura simul et semel condita leges divinas per inobedientiam transgressa est in paradiso, quod originale, singulaque superaddita gratia relaxat.
John 1:36Et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei.
John 4:34Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. + 4.34 Meus cibus est. Non intellexerunt escam, sicut mulier supra non intellexit aquam, unde magister eos instruit non per circuitum ut illam, sed jam aperte dicens: Meus cibus est ut faciam, etc. Voluntatem ejus. Patris. Voluntas Patris est ut credatur in eum, id est in Filium quem ipse misit. Opus Patris est nostra salus. Christi ergo cibus, nostra fides et nostra salus. Facit ergo voluntatem docendo credere in se, facit opus maturando mysterium redemptionis.