John 4:34
Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. + 4.34 Meus cibus est. Non intellexerunt escam, sicut mulier supra non intellexit aquam, unde magister eos instruit non per circuitum ut illam, sed jam aperte dicens: Meus cibus est ut faciam, etc. Voluntatem ejus. Patris. Voluntas Patris est ut credatur in eum, id est in Filium quem ipse misit. Opus Patris est nostra salus. Christi ergo cibus, nostra fides et nostra salus. Facit ergo voluntatem docendo credere in se, facit opus maturando mysterium redemptionis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Jesus saith unto them, My meat is to do the will of him that sent me, and to finish his work.
In Context
Cross References
Job 23:12A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus. + 23.12 Et in sinu meo abscondi. In sinu cordis verba oris ejus abscondimus, quoniam mandata ejus non transitorie, sed implenda opere audimus, et si verba in opere prodeunt, latent tamen in corde. Si intus non elevatur animus, sed si laus extra quæritur, tunc sermo Dei in sinu non occultatur.
Isaiah 61:1[Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem; + 61.1 Spiritus Domini HIER. Christus secundum humanitatem qui supra dixerat, Ego Dominus, in tempore congregabo eos, etc. Quod unxerit me: oleo lætitiæ, abundantia gratiæ. ID. Hæc unctio in baptismate completa est, quia Spiritus Domini in specie columbæ descendit, et mansit in illo. Ad annuntiandum. Septuaginta: Ad evangelizandum pauperibus. Apertionem, scilicet resolutionem; sic enim Symmachus apertius transtulit.
Matthew 26:39Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. + 26.39 Si possibile est. Hoc non pro timore, sed pro misericordia, ne Judæi, qui excusationem ignorantiæ non habent, non occidant; unde ait: iste, id est populi Judæorum non simpliciter calix: Si possibile est, ut sine interitu Judæorum credant gentiles, passionem recuso. Sin autem illi excæcandi sunt ut gentes intrent, fiat non mea, sed tua voluntas. Non sicut ego volo. AUG. Transfigurat in se suos, qui nihil aliud vult quam Pater, ut ibi: Esurivi et dedistis mihi manducare. Et quid me persequeris? Docet autem eos privatam voluntatem corrigere et dirigere juxta divinam. AMBR. Hominem quem veritate corporis demonstrabat, æquabat affectu, ut diceret: Sed non sicut ego volo, sed sicut tu. Suscepit voluntatem meam, suscepit tristitiam meam. Confidenter tristitiam nomino qui crucem prædico.
Luke 15:10Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.
John 4:32Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
John 5:36Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me: