The Bible Software
bible.softwareActsActs 13 › Acts 13:35

Acts 13:35

Ideoque et alias dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. + 13.35 Non dabis, etc. ID. Post resurrectionem non moritur, mors illi ultra non dominabitur, et ideo dicit sancta fidelia, id est incorrupta et æternaliter permansura.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore he saith also in another psalm, Thou shalt not suffer thine Holy One to see corruption.

In Context

34Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia.

36David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.

Read all of Acts 13

Cross References

Psalms 16:10adipem suum concluserunt: os eorum locutum est superbiam. + 16.10 Adipem. CASS. A similitudine animalium, quæ ex adipe inflantur, id est, superbiam retinuerunt, non macri, id est, non humiles, vel adipem, id est, carnalem sensum retinuerunt, vel sceleribus saginati veram intelligentiam perdiderunt, unde restat superba loqui. Os eorum locutum est superbiam. Non cor, quia sæpe iniqui quod ore defendunt, corde damnant. 1

John 3:36Qui credit in Filium, habet vitam æternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. + 3.36 Qui credit in Filium habet vitam æternam: qui autem, etc. Ac si diceret, qui credit in Filium habet ipsum Filium, et per hoc habet vitam. Sed ira Dei manet super eum. Ira cum qua natus est, permanet, et ideo non ait, venit, sed manet, quia per Filium missum, qui est vita, non tollitur effectus illius iræ, scilicet mors, corruptio, etc., quæ omnia manent.

Acts 2:27quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. + 2.27 In inferno. Constat animam non derelictam in inferno, quæ, ablatis illis pro quibus descenderat, mox ad superna rediit, nec caro est corrupta, sed veloci resurrectione glorificata.

Hebrews 11:5Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 13:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 13:34Acts 13Acts 13:36 →