The Bible Software
bible.softwareActsActs 2 › Acts 2:27

Acts 2:27

quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. + 2.27 In inferno. Constat animam non derelictam in inferno, quæ, ablatis illis pro quibus descenderat, mox ad superna rediit, nec caro est corrupta, sed veloci resurrectione glorificata.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Because thou wilt not leave my soul in hell, neither wilt thou suffer thine Holy One to see corruption.

In Context

26propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe: + 2.26 Et exsultavit. In passione dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem Matth. 26.: et cœpit pavere et tædere: ut se verum hominem in anima et corpore, et veraciter passibilem monstraret. Exsultavit vero postea anima et lingua, quia passione sua genus humanum salvandum erat.

28Notas mihi fecisti vias vitæ: et replebis me jucunditate cum facie tua.] + 2.28 Notas mihi fecisti. Non solum hæc de illo intelliguntur, qui semel accepta plenitudine divinæ virtutis et sapientiæ, per se mortem destruxit, resurgens ad vitam; sed et de justis qui per eum via veritatis inventa ad vitam redibunt et jucundabuntur videntes faciem ejus: quia ille visus est super omnia et beatitudo perfecta.

Read all of Acts 2

Cross References

Job 19:25Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: + 19.25 Scio enim quod Redemptor, etc. Non ait conditor, sed Redemptor eam aperte denuntians, qui postquam omnia creavit, de captivitate passione sua nos redemit. Vivit autem qui inter manus impiorum occubuit. Et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum, etc. Ibid. Quia resurrectionem, etc., usque ad quo flore sacerdos esse ostenditur, qui pro nobis interpellat.

Matthew 11:23Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. + 11.23 Et tu, Capharnaum. Non solum Corozaim et Bethsaidæ væ erit, sed et tibi Capharnaum. Nunquid usque in cœlum exaltaberis? Nonne tu es quæ fama hospitii mei, et signorum in te factorum famosa efficeris, et contra prædicationem meam superbissime restitisti? Capharnaum interpretatur villa pulcherrima, in qua condemnatur perfida Jerusalem, cui dicitur: Justificata est Sodoma soror tua ex te, id est, ex tui comparatione cum illa, quæ non est exemplo Loth correcta, tu Filii Dei verbis et miraculis semper exstitisti ingrata.

Luke 1:35Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. + 1.35 Sanctum vocabitur Filius Dei. Jesus nascitur sanctus, qui conditionem naturæ corruptibilis vinceret, et commistione copulæ carnalis conceptus non est. Nos conditione corruptibilis naturæ constricti, per gratiam possumus sanctificari. Et congruit, ut quæ contra morem virgo concepit, supra morem humanæ consuetudinis Dei Filium generet.

Luke 16:23Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus: + 16.23 Elevans autem. A longe vident infideles, dum in imo positi ante diem judicii fideles super se in requie attendunt, quorum gaudia post contemplari non possunt. Longe est quod conspiciunt, quia illuc per meritum non attingunt. Vidit Abraham. GREG. Credendum est, quod ante retributionem extremi judicii injusti in requie, etc., usque ad et de illorum pœna torquentur quos inutiliter amaverunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 2:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 2:26Acts 2Acts 2:28 →