The Bible Software
bible.softwareActsActs 13 › Acts 13:43

Acts 13:43

Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei. + 13.43 Et colentium. ID. Bene legitur colentium Deum, sicut in Græco habetur. Significat autem eos qui natura gentiles erant, sed religione Judæi, Græce vocati proselyti.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now when the congregation was broken up, many of the Jews and religious proselytes followed Paul and Barnabas: who, speaking to them, persuaded them to continue in the grace of God.

In Context

42Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc.

44Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.

Read all of Acts 13

Cross References

Matthew 23:15Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos. + 23.15 Circumitis. In toto orbe Evangelio detrahitis: et si quis vobis adhæret, duplæ pœnæ filius est: quia neque remissionem peccatorum accipit, et in eorum societatem incidit qui Christum sunt persecuti. Quisquis ejus Filius dicitur cujus opera agit. proselytum. Proselyti sunt de gentibus in Synagogam recepti, quorum raritas per unum significatur, quia vix aliquis post Christum.

John 15:5Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. + 15.5 Ego sum, etc. Qui se a se ferre fructum existimat, non est in vite. Unde cum repetitione et superiorum explanatione supponit: Ego sum vitis, vos palmites. Mihi quasi viti adhærentes. Qui manet in me. Et ideo quicunque (non solum vos) manet in me credendo, obediendo, perseverando. Et ego in eo. Illuminando, subveniendo, perseverantiam dando. Hic fert. Et si secundum hominem Christus est vitis. tamen hanc gratiam palmitibus non daret, nisi etiam Deus esset.

Acts 6:5Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum. + 6.5 Et elegerunt, etc. RAB. Hic ordo servandus est in ordinandis: eligat populus, ordinet episcopus. Stephanum. Hic primus ponitur, et solus laudatur, ut in uno omnes laudentur, aut primo martyrii honor feratur.

Acts 13:50Judæi autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam: et ejecerunt eos de finibus suis. + 13.50 Religiosas mulieres. RAB. Sive de Judæis qui legis religionem servabant, sive de gentibus religionem salvare incipientes.

Acts 14:22Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.

Acts 17:4Et quidam ex eis crediderunt et adjuncti sunt Paulo et Silæ: et de colentibus gentilibusque multitudo magna, et mulieres nobiles non paucæ. + 17.4 Et de colentibus gentilibusque. Id est, et de his qui gentilem ritum Judaismo mutaverunt, et de his qui gentiles permanserant multi ad Christum confluebant. RAB. Prima causa malitiæ est quod ii sint de vulgo; secunda quod et mali erant præ vulgo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 13:43

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 13:42Acts 13Acts 13:44 →