The Bible Software
bible.softwareActsActs 6 › Acts 6:5

Acts 6:5

Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum. + 6.5 Et elegerunt, etc. RAB. Hic ordo servandus est in ordinandis: eligat populus, ordinet episcopus. Stephanum. Hic primus ponitur, et solus laudatur, ut in uno omnes laudentur, aut primo martyrii honor feratur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the saying pleased the whole multitude: and they chose Stephen, a man full of faith and of the Holy Ghost, and Philip, and Prochorus, and Nicanor, and Timon, and Parmenas, and Nicolas a proselyte of Antioch:

In Context

4Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus. + 6.4 Nos vero, etc. De seipsis non interrogant, sed judicant.

6Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum: et orantes imposuerunt eis manus. + 6.6 Et orantes. Communis dispensatio exigebat ut ministri eligerentur, qui ut digni inventi sunt, crescente gradatim providentia consilii salutaris, placuit eosdem ipsos sacri altaris et Dominici sanguinis, sicut refectionis, et mensæ communis ministros ordinari. Quod probatur inde, quia dictum est: Orantes imposuerunt eis manus: hoc est proprium eorum qui ad sacrosancti altaris promoventur officium. Hoc exemplo orationes fiunt in ordinibus, licet oratio apostolorum non sit scripta.

Read all of Acts 6

Cross References

Proverbs 15:1[Responsio mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem. + 15.1 Responsio mollis frangit iram. Qui verba increpantis humiliter suscipit, jam propinquat veniæ reatus quem gessit. Qui arguenti resultat, contra se iram judicis provocat.

Proverbs 25:11Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. + 25.11 Mala aurea. Sacra eloquia, etc., usque ad remoto litteræ velamine pandit.

Matthew 23:15Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos. + 23.15 Circumitis. In toto orbe Evangelio detrahitis: et si quis vobis adhæret, duplæ pœnæ filius est: quia neque remissionem peccatorum accipit, et in eorum societatem incidit qui Christum sunt persecuti. Quisquis ejus Filius dicitur cujus opera agit. proselytum. Proselyti sunt de gentibus in Synagogam recepti, quorum raritas per unum significatur, quia vix aliquis post Christum.

Acts 6:8Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo. + 6.8 Stephanus, Græce; Latine, corona: qui quod præcepturus erat in re, præsagio nominis præoccupabat: quia post crucem Christi primus martyrio coronatus est sublimiter, qui lapidatus est humiliter. Hebraice interpretatur Stephanus norma nostra, qui primo passus, sequentibus martyribus factus est forma mori pro Christo.

Acts 7:1Dixit autem princeps sacerdotum: Si hæc ita se habent?

Acts 11:19Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis. + 11.19 Et illi quidem, etc. Revertitur ad id quod dixerat: igitur qui dispersi erant, pertransibant evangelizantes verbum. Interserta est autem narratio de Philippo, Petro, Joanne, Paulo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 6:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 6:4Acts 6Acts 6:6 →