The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 15 › John 15:5

John 15:5

Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. + 15.5 Ego sum, etc. Qui se a se ferre fructum existimat, non est in vite. Unde cum repetitione et superiorum explanatione supponit: Ego sum vitis, vos palmites. Mihi quasi viti adhærentes. Qui manet in me. Et ideo quicunque (non solum vos) manet in me credendo, obediendo, perseverando. Et ego in eo. Illuminando, subveniendo, perseverantiam dando. Hic fert. Et si secundum hominem Christus est vitis. tamen hanc gratiam palmitibus non daret, nisi etiam Deus esset.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I am the vine, ye are the branches: He that abideth in me, and I in him, the same bringeth forth much fruit: for without me ye can do nothing.

In Context

4Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.

6Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. + 15.6 Si quis. Sarmenta præcisa cæteris liguis sunt viliora, quia nullis usibus deputantur, sed igni, vel in vite sunt vel in igne.

Read all of John 15

Cross References

Proverbs 11:30Fructus justi lignum vitæ, et qui suscipit animas sapiens est. + 11.30 Qui suscipit. Qui animarum curam pro Domino suscipit, etc., usque ad ut sublimius cum Domino regnet, procurat.

Luke 13:6Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit. + 13.6 Arborem fici. In origine humani generis Adam et Eva cum peccassent de foliis ficulneæ succinctoria sibi fecerunt. Per folia ergo ficulneæ intelliguntur peccata. Erant autem sub arbore fici, tanquam sub umbra mortis, de quibus dictum est: Qui sedebant sub umbra mortis lumen ortum est eis Isa. 9..

John 9:33Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. + 9.33 Nisi esset hic a Deo, etc. Spreta eorum ira, libere veritatem confitetur. Hæc enim non nisi a Domino, nec a discipulis fierent, nisi Deus in eis.

John 15:16Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.

Romans 6:22Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam. + 6.22 Nunc vero liberati. AUG. Liberos dixit justitiæ, non liberatos: nunc a peccato non liberos, ne sibi hoc tribuant, sed dicit proinde liberatos, ad sententiam Domini: Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis Joan. 8.. Stipendia. Merito stipendium, quia militiæ diabolicæ mors æterna tanquam debitum redditur. Cui redderet coronam justus Judex, si non donasset gratiam misericors Pater? quomodo ista debita redderetur, nisi prius illa gratia gratuito donaretur? AUG. Cum genus humanum peccata longe separaverint a Deo, per mediatorem, qui solus sine peccato natus est, vixit et occisus est, reconciliari nos oportebat, ut et humana superbia per humilitatem Dei argueretur ac sanaretur, et demonstraretur homini quam longe a Deo recesserat, etc.

Romans 12:5ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. + 12.5 Singuli autem alter alterius membra, habentes, etc. Ad hoc habentes bona differentia. Vel singuli sumus membra, igitur in differentibus donis hoc agatur; quæ autem sunt illæ gratiæ ex quarum diversitate dicimur membra, et qualiter in illis, nobis invicem subservire debeamus, aperit dicens: Sive prophetiam secundum rationem fidei, sive ministerium, etc. Habentes, simus membra aliorum, ut illis prophetemus. Habentes dico secundum rationem fidei, quia prout exigit fides eorum, vel auditorum prophetia datur. Nota quod in enumeratione gratiarum a prophetia incipit, quia prima probatio quod fides nostra sit rationabilis, est quod credentes accepto Spiritu prophetabant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 15:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 15:4John 15John 15:6 →