Acts 13:51
At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium. + 13.51 Excusso pulvere, etc. Secundum præceptum Evangelii, excutitur pulvis in testimonium quod inanem fecerunt laborem. RAB. Merito excutitur pulvis, quia in judicio sic a Christo ejicientur, sicut pulvis quem projicit ventus a facie terræ Psal. 1.. Si vero apostolos reciperent, pedes suos, id est sensus, a pulvere, id est vitiis, solverent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But they shook off the dust of their feet against them, and came unto Iconium.
In Context
52Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu Sancto.
Cross References
Mark 6:11et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. + 6.11 Excutite pulverem de pedibus. ID. Pulvis excutitur de pedibus in testimonium laboris sui, quod ingressi sunt civitatem, quod prædicatio usque ad illos pervenerit. Vel quod nihil ab eis acceperint ad victum necessarium qui Evangelium spreverunt.
Acts 14:1Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Judæorum, et loquerentur, ita ut crederet Judæorum et Græcorum copiosa multitudo.
Acts 14:21confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. + 14.21 Ut permanerent in fide. ID. Contra multas tribulationes: quia multitudo tribulationum fidei poscit perseverantiam. Quoniam per multas tribulationes. Labor præmittitur, dehinc regni introitus prædicatur, quia spes præmii solatium est laboris.
Acts 18:6Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego: ex hoc ad gentes vadam. + 18.6 Sanguis vester. CHRYS. Hoc facit, ut non solo verbo terreat, et vehementius disserit, utpote multis persuasis.