Acts 14:21
confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. + 14.21 Ut permanerent in fide. ID. Contra multas tribulationes: quia multitudo tribulationum fidei poscit perseverantiam. Quoniam per multas tribulationes. Labor præmittitur, dehinc regni introitus prædicatur, quia spes præmii solatium est laboris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 28:19euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: + 28.19 Euntes. Qui jam in lucem venit, quod hactenus quibusdam de causis dubium hominibus fuerat. Docete. Congruus ordo. Primo enim docendus est auditor. Deinde fidei sacramentis imbuendus, tunc ad servanda mandata instruendus. Quia nisi prius anima fidem recipiat, non est dandus baptismus, nec valet mundari, si post non insistat bonis operibus.
Acts 13:51At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium. + 13.51 Excusso pulvere, etc. Secundum præceptum Evangelii, excutitur pulvis in testimonium quod inanem fecerunt laborem. RAB. Merito excutitur pulvis, quia in judicio sic a Christo ejicientur, sicut pulvis quem projicit ventus a facie terræ Psal. 1.. Si vero apostolos reciperent, pedes suos, id est sensus, a pulvere, id est vitiis, solverent.
Acts 14:6intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoniæ Lystram et Derben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant. + 14.6 Confugerunt. RAB. Fuga apostolorum non plus fuit ex timore, quam amore verbi Dei. Et universam, etc. Quod in Græco sequitur: Deus autem pacem fecit, quidam Latini codices minus habent.
Acts 14:19Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
Acts 16:2Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres.