The Bible Software
bible.softwareActsActs 13 › Acts 13:52

Acts 13:52

Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu Sancto.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the disciples were filled with joy, and with the Holy Ghost.

In Context

51At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium. + 13.51 Excusso pulvere, etc. Secundum præceptum Evangelii, excutitur pulvis in testimonium quod inanem fecerunt laborem. RAB. Merito excutitur pulvis, quia in judicio sic a Christo ejicientur, sicut pulvis quem projicit ventus a facie terræ Psal. 1.. Si vero apostolos reciperent, pedes suos, id est sensus, a pulvere, id est vitiis, solverent.

Read all of Acts 13

Cross References

Matthew 5:12gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos. + 5.12 Quoniam merces vestra copiosa est in cœlis. Non in volubilibus, cum non in rebus volubilibus merces æterna esse debeat, sed in spiritualibus firmamentis, ubi habitat sempiterna justitia. Jam ergo sentiunt hanc mercedem qui spiritualibus bonis gaudent. Sed perficietur cum mortale hoc induet immortalitatem. Sic enim persecuti, etc. Temperat exemplo rigorem passionis. Tribus modis fit persecutio: odio cordis, dictis, factis.

John 16:22Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.

Acts 2:46Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,

Acts 5:41Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. + 5.41 Quoniam digni. Non putabant se laborare, sed maximum munus percipere: quia Beati qui persecutionem patiuntur propter Deum Matth. 6..

Romans 14:17Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto: + 14.17 Non est enim regnum Dei esca et potus. Non usus ciborum, sed concupiscentia refrenanda est. Non interest quid alimentorum vel quantum pro congruentia hominum et personæ suæ et pro valetudinis suæ necessitate quis capiat, sed quam facile et læto animo careat his, cum his vel oportet vel necesse est carere. Gaudium in Spiritu sancto. Qui enim, etc. Non utique in epulis, ut multi solent, sed in Spiritu sancto hoc gaudium oritur de fraterna pace; sicut in disceptatione ira, ubi non est spiritus, quia in solis pacificis est; cujus etiam gratia hæc tria sunt in aliquo: justitia, pax et gaudium, quæ in istis Romanis non erant

2 Corinthians 8:2quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum: + 8.2 Quod in multo experimento. Abundantissima gratia eorum fuit in multo experimento tribulationis. Quia pro tribulatione Pauli et Sylæ ibi facta, non sunt scandalizati: sed cum gaudio acceperunt verbum, probati passionibus eorum. Et altissima. Tenues in substantia, divites in dando: quia pura conscientia operati sunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 13:52

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 13:51Acts 13