The Bible Software
bible.softwareActsActs 16 › Acts 16:2

Acts 16:2

Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Which was well reported of by the brethren that were at Lystra and Iconium.

In Context

1Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili. + 16.1 Viduæ filius. RAB. Vel Judææ. Eam vero fuisse genere Judæam, apparet ex hoc quod ait patre gentili fuisse oriundum.

3Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum propter Judæos qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis. + 16.3 Et circumcidit. ID. Timotheum circumcidit pro scandalo Judæorum, ne legem Moysi videretur damnare, sed eam quasi non necessariam gentibus non imponere. Titum non circumcidit, ne occasionem circumcidendi acciperent gentes ab eo. Et quod est quod dicit: Sed propter subintroductos fratres falsos, etc.

Read all of Acts 16

Cross References

Acts 13:51At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium. + 13.51 Excusso pulvere, etc. Secundum præceptum Evangelii, excutitur pulvis in testimonium quod inanem fecerunt laborem. RAB. Merito excutitur pulvis, quia in judicio sic a Christo ejicientur, sicut pulvis quem projicit ventus a facie terræ Psal. 1.. Si vero apostolos reciperent, pedes suos, id est sensus, a pulvere, id est vitiis, solverent.

Acts 16:40Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam: et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.

1 Timothy 5:10in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. + 5.10 Pedes. AUG., in Tract. 58 in Joan. Faciamus hæc invicem humiles, quod humiliter fecit excelsus, etc., usque ad confirmatur humilitatis effectus. Sanctorum. Quorum obsecro? Eorum, qui in tribulatione sunt, non sanctorum simpliciter: possunt enim esse sancti, summoque obsequio ab omnibus foveri. Noli hos prosequi copia rerum affluentes, sed afflictos, et qui a multis ignorantur. Noli præsuli Ecclesiæ ista tribuere partienda, ipse potius ministra, nesolius impendii, verum obsequii præmium percipias: propriis eroga manibus, tu sulcum sere pietatis.

2 Timothy 3:11persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.

Hebrews 11:2In hac enim testimonium consecuti sunt senes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 16:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 16:1Acts 16Acts 16:3 →