Galatas 2:4
sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent. + 2.4 Subintroductos. A Judæis. Quod enim infideles per se non poterant, per falsos fratres moliebantur, quos sub specie religionis immiserant, ut explorarent quæ libertas est nobis in fide Christi, non ut eam tenerent, sed ut aliqua contentione ab ea in servitutem legis redigerent. Quod si esset veritas Evangelii apud gentes, non remanerent, sed omnes judaizarent. Et ideo hic iis quibus assertionem prædicationis suæ conferebat, nullatenus voluit cedere. Alibi vero ubi non obfuit, pro scandalo Judæorum, circumcidit Timotheum. In his omnibus et se commendat, et legem non tenendam comprobat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi:
Cross References
Luke 5:38sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur. + 5.38 Sed vinum. Fragilitas humanæ conditionis aperitur, cum corpora nostra exuviis defunctorum animalium comparantur. Sed renovatis utribus, nova vina conducuntur, cum sacramenta quæ accepimus inviolata servamus. Hos utres, si pleni sunt, gratia servat, si vacui, tinea et ærugo consumit: semper ergo sint pleni.
Acts 15:1Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.
Acts 20:30Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.
2 Corinthians 3:17Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. + 3.17 Dominus autem spiritus est. Ordo verborum est: Spiritus sanctus est Dominus, id est potest operari quod vult, et ideo quod vult, illuminat; et quod vult, in tenebris deserit. Ubicunque autem est spiritus Domini, id est Filii, per quem datur Spiritus sanctus, ibi libertas: et ideo Judæi qui non habent spiritum, non possunt libere intelligere ut nos. Vel, Dominus ad quem convertuntur est spiritus, id est spiritualis essentia, et ita facit spiritualiter intelligere.
2 Corinthians 11:17quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ. + 11.17 Quod loquor. In hac substantia gloriæ, id est, in gloria carnis quam putant substantiam, id est, ita amant ac si per eam credant se subsistere. Sed quasi in insipientia. Quia hæc ad carnis tumorem pertinere videntur, ubi insipientia est. Insipientia enim est aliquem laudare se. Sed quia Apostolus non propter se facit, sed propter Deum, ideo ait, quasi in insipientia.