Acts 15:39
Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum. + 15.39 Dissensio. Non in hoc delinquebant, quia non omnis commotio est peccatum, sed irrationabilis, et quæ juste non fit. Assumpto Marco. Hic erat affinitatis vinculo conjunctus Barnabæ, unde et leguntur fuisse consobrini. Barnabas a Paulo dimissus, patriam insulam repetiit, et nihilominus opus Evangelii sibi injunctum exercuit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 4:36Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere, + 4.36 Joseph. RAB. Auctus Barnabas filius consolationis interpretatur, actus incremento et profectu spiritualis boni. Quod est interpretatum. Ubicunque Scriptura nomina rerum vel personarum cum interpretatione ponit, sensum sacratiorem eisdem inesse significat. Merito filius consolationis vocatur, qui, spretis præsentibus, spe futurorum se consolatur. Nam et Spiritus sanctus paracletus ideo vocatur, quia in mundo pressuram habentibus infusione sui, paraclesim, id est consolationem tribuit, sicut etiam Petrus propter gratiam Spiritus Barjona, id est filius columbæ, vocatus est. Filius consolationis. RAB.. Vel propter eleemosynam qua pauperes consolatus est, vel pro mercedis consolatione quam meruit a Deo accipere, vel quia dignus habitus est qui pro Juda consolaretur apostolos.
Acts 11:20Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum. + 11.20 Erant autem quidam. RAB. Non de illis qui fuerant dispersi ab Jerusalem, sed, etc., usque ad inter Græcos conversati sunt in dispersione.
Acts 15:2Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione. + 15.2 Seditione. A Paulo et Barnaba, contra illos, qui hæc dicebant. Statuerunt. RAB. Scilicet hi qui descenderant de Judæa, etc., usque ad ad fidem venisse probatur.
Romans 7:18Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi: perficere autem bonum, non invenio. + 7.18 Nam velle. Velle non: quia velle bonum adjacet mihi, quia juxta carnem jacet et quiescit, impotens surgere ab bonum operandum. Juxta: quia naturale est quodammodo bonum velle per rationem, sed tale est hoc velle, quod semper vi carnis superatur: velle autem Dei carnem superat. Velle. Bona sunt quæ jubet lex, adeo ut naturaliter amet, et facere velit, sed deest virtus perficiendi. Velle. AUG. Semper bonus vult penitus non concupiscere, sed nunquam hoc perficit in hac vita. Perficere. Non ait facere, sed perficere, quia non nihil facit. Agit bonum: quia concupiscentiæ non consentit; sed non perficit ut omnino non concupiscat, sic et hostis agit malum, dum movet desiderium, sed non perficit, quia non pertrahit ad malum.
James 3:2In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus. + 3.2 In multis. Vere periculosum est reliquis præesse velle, quia non tantum vos minus eruditi, sed nos omnes prædicatores, etiam majores in multis offendimus, alii male docendo, et aliis male vivendo, et aliis modis. Se illis beatus Apostolus connumerat, ut liberius arguat. Aliter justus, aliter malus offendit; justus carnis fragilitate, nec justus esse desinit, unde Salomon: Septies in die cadet justus et resurget; sicut quotidiana est offensio, ita quotidiana est medela orationum, et bonorum operum, sed impii corruunt in malum. Si quis. Vult ostendere inevitabilem verbi offensionem, ut imperitos deterreat, ne cupiant prælationem: quia eum qui cupit præesse, oportet aliis perfectiorem esse, ne offendat dum debet prodesse; sed imperiti non possunt in prædicando non offendere. In verbo non offendit. BED. Illo videlicet, cujus offensionem humana potest vitare fragilitas. Ut verbum doli, detractionis, superbiæ, jactantiæ, sed et otiosæ et superfluæ locutionis, hic perfectus est vir.