Acts 16:12
et inde Philippos, quæ est prima partis Macedoniæ civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes. + 16.12 Aliquot, conferentes. In quibusdam libris invenitur: Conferentes verbum Domini die sabbati.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 16:9et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam, adjuva nos. + 16.9 Vir Macedo. Angelus illius gentis assimilatus viro Macedoni, proprietate linguæ, vel forma speciali, vel judicio verbi. Adjuva nos. RAB. Hoc ex persona hominis dictum, non enim angeli humano auxilio indigent. Vel hoc dicit angelus propter illos quibus præsidet, ut baptizentur et salvi fiant. Adjuva nos. Ostendit Macedones vel angelos a Deo inspirari, vel aliquos doctores cœpisse doceri.
Acts 20:6nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.
1 Thessalonians 2:2sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine. + 2.2 In Philippis. Pressuram quam hic commemorat, passus est propter spiritum pythonem, quem a puella ejecerat.