Acts 16:13
Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse: et sedentes loquebamur mulieribus quæ convenerant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 13:2Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore, + 13.2 Turba stabat. Hi sunt qui nuper audire venerunt, qui et a fluctibus maris secreti sunt, necdum cœlestibus mysteriis quæ desiderant imbuti cum Christo ascendunt.
Luke 4:20Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. + 4.20 Et cum plicuisset. BEDA. Audientibus illis qui aderant legit, etc., usque ad sed pro capacitate audientium committit doctori dispensandum verbum.
John 8:2et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos.
Acts 13:42Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc.
Acts 17:2Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis,
Acts 20:7Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. + 20.7 Una autem sabbati. Nomen diei dicitur, ut sit præparatio virtutis faciendæ et dicendæ. BED. Cœnaculum, altitudo charismatum. Nox, obscuritas Scripturarum, etc., usque ad subjunxit: Hæc autem sunt duo Testamenta.