Acts 4:31
Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. + 4.31 Motus est locus. Magna virtus orationis fidelium, hoc autem ad suscitandas mentes factum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 65:24Eritque antequam clament, ego exaudiam; adhuc illis loquentibus, ego audiam. + 65.24 Antequam clament. In conturbatione, in dolore mentis, sed in gaudio et lætitia: unde, Quod enim est gaudium nostrum aut corona gloriæ, nonne vos II Thes. 2.? etc.
Matthew 21:22Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis. + 21.22 Accipietis. Et si differatur ad tempus opportunum, et si non his quibus petitur tamen qui digne petunt.
John 15:7Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. + 15.7 Et verba. Verba Dei tunc dicuntur manere in nobis, quando facimus quæ præcipit et diligimus quæ promittit. Qui autem hoc non facit, tangit, non cohæret, et ideo non sunt ei in beneficium sed in testimonium damnationis. Petetis. Si quid petit fidelis et non fit, non petit hoc quod habet mansio in eo, nec quod habet verba ejus quæ sunt in eo, sed quod habet cupiditas et infirmitas carnis.
John 16:23Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. + 16.23 Si quid petieritis. AUG. Ita sane intelligendum est, quod ait, dabit vobis, ut ea beneficia significata sciantur quæ ad eos qui petunt proprie pertinent. Exaudiuntur enim sancti pro seipsis, non autem pro omnibus aliis amicis vel inimicis. Dabit vobis. In futuro non rogabitis, sed modo petite et dabitur vobis quod ad vos pertinet, et si non omnibus illis quibus petitis, et ideo dicitur vobis.
Acts 2:4et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. + 2.4 Et cœperunt. Ecce signum plenitudinis: plenum vas erumpit. Ignis in sinu non potest occultari. Variis linguis. Quia linguis omnibus loquebantur, vel sua, id est Hebræa lingua, loquentes, ab omnibus ita intelligebantur, ac si propriis singulorum loquerentur, secundum illud Prophetæ: In aliis linguis, et labiis aliis, loquar populo huic, etc.
Acts 16:25Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos qui in custodia erant. + 16.25 Media autem nocte, etc. Orandum est media nocte et in periculis servanda diligentia orationis.