Acts 16:33
Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo. + 16.33 Lavit plagas eorum. BED. Pulchra rerum varietas. Quibus plagas vulneris lavit, per eos plagas criminis amisit. Continuo. RAB. Velocitas obedientiæ signatur. Nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
32Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus.
Cross References
Proverbs 16:7Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. + 16.7 Cum placuerint Domino. Tanta est sanctitas divinæ religionis, etc., usque ad sed etiam ad veritatem fidei conversi sunt.
Matthew 25:35esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:
Luke 19:9Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahæ. + 19.9 Filius sit. Non carne, sed fide, quia sicut Abraham jussu Dei patriam ob spem futuræ hæreditatis deseruit, sic et iste qui thesaurum in cœlis acquirit spe.
Acts 16:23Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos. + 16.23 Miserunt eos in carcerem. ID. Per hoc major virtus est liberantis. Ad idem spectat et quod sequitur: Misit in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.
1 Corinthians 1:16Baptizavi autem et Stephanæ domum: ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
Galatians 5:13Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. + 5.13 Ne libertatem. Sensus est: Cavete ne audito nomine libertatis, impune vobis peccandum esse arbitremini. Sed per charitatem Spiritus. Non per affectum carnis charitas habenda est, sed per spiritum.