Acts 16:32
Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they spake unto him the word of the Lord, and to all that were in his house.
In Context
31At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua.
Cross References
Mark 16:15Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. + 16.15 Omni creaturæ. Omni nationi gentium. Ante enim dictum erat: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.: ut scilicet apostolorum prius a Judæa repulsa prædicatio, tunc gentibus in adjutorium fieret. HIER. Omni generi humano, quod habet aliquid commune omni creaturæ, angelis, pecoribus, lignis, lapidibus, igni et aquæ, calido et frigido, humido et arido, quia minor mundus homo dicitur.
Romans 1:14Græcis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum: + 1.14 Græcis. De Judæis tacet, quia magister gentium. Græcis. Græcos præponit, quia ab eis omnis philosophia mundana exordium habuit. Barbaris. Barbaros dicit, qui sunt quasi exleges, qui scilicet nec Hebræi, nec Græci, nec Latini sunt. Nulli specialius debetur hæc prædicatio. Debitor, quia missus ad omnes.
Ephesians 3:8Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, + 3.8 Investigabiles. Per naturam scilicet, sed per gratiam et revelationem sancti Spiritus investigabiles sunt fidelibus.
1 Thessalonians 2:8Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras: quoniam carissimi nobis facti estis.