Acts 17:18
Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic dicere? Alii vero: Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse: quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis. + 17.18 Epicurei. ID. Vocantur sic ab auctore suo, qui dicitur voluptatis assertor. Stoici Græce, Latine elementa; qui contendebant paria esse peccata, id est omne peccatum uniforme esse. Quid vult seminiverbius. Seminiverbius est qui verbum seminat; vel seminiverbius, id est sermologus; quia semen est verbum Dei; unde: Si vobis seminavimus, etc. AUG. Legimus Paulum apostolum dictum fuisse seminatorem verborum, quod dictum est ab irridentibus, sed non respuendum a credentibus; erat quippe seminator verborum, sed messor morum. Et nos, licet parvuli, nec illi comparandi in agro Dei (quod est cor vestrum) seminamus verbum Dei, exspectantes uberem frugem, vel fructum de moribus vestris. Alii vero. RAB. A Judæis audierunt vocabulum dæmoniorum esse abominabile, et ideo huic abominationi comparant doctrinam Pauli; vel Judæi sunt qui hoc dicunt, id est sadducæi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 23:9In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui. + 23.9 In auribus. Nolite sanctum dare canibus, neque mittas margaritas ante porcos. Sicut admonuit, ne hæreticorum doctrinis auscultares: ita nunc, ne amore vanæ gloriæ seductus immundis hominibus passim arcana veritatis ingeras.
Mark 9:14Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.
Acts 4:2dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis: + 4.2 Dolentes, quod ad audiendos apostolos conflueret multitudo. Resurrectionem. Hoc est maxime contra Sadducæos: utrique vero dolebant quod Jesum, quem ut hominem occiderant, apostoli a Deo Patre glorificatum affirmabant.
Acts 17:31eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate, in viro in quo statuit, fidem præbens omnibus, suscitans eum a mortuis. + 17.31 Fidem præbens omnibus. ID. Resurrectionis suæ exemplo: vel statuit judicare, et post sic jungendum est, fidem præbens omnibus quod resurgent.
Romans 1:22dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. + 1.22 Stulti facti sunt. Ecce quomodo obscuratum est cor, quod est vindicta: sapientes in naturis rerum, stulti in Deo.
1 Corinthians 1:20Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi?