The Bible Software
bible.softwareActsActs 17 › Acts 17:19

Acts 17:19

Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes: Possumus scire quæ est hæc nova, quæ a te dicitur, doctrina? + 17.19 Ad Areopagum. RAB. Nomen est curiæ apud Athenas, dictum ab idolo Martis, quod apud eos Arios vocatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they took him, and brought him unto Areopagus, saying, May we know what this new doctrine, whereof thou speakest, is?

In Context

18Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic dicere? Alii vero: Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse: quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis. + 17.18 Epicurei. ID. Vocantur sic ab auctore suo, qui dicitur voluptatis assertor. Stoici Græce, Latine elementa; qui contendebant paria esse peccata, id est omne peccatum uniforme esse. Quid vult seminiverbius. Seminiverbius est qui verbum seminat; vel seminiverbius, id est sermologus; quia semen est verbum Dei; unde: Si vobis seminavimus, etc. AUG. Legimus Paulum apostolum dictum fuisse seminatorem verborum, quod dictum est ab irridentibus, sed non respuendum a credentibus; erat quippe seminator verborum, sed messor morum. Et nos, licet parvuli, nec illi comparandi in agro Dei (quod est cor vestrum) seminamus verbum Dei, exspectantes uberem frugem, vel fructum de moribus vestris. Alii vero. RAB. A Judæis audierunt vocabulum dæmoniorum esse abominabile, et ideo huic abominationi comparant doctrinam Pauli; vel Judæi sunt qui hoc dicunt, id est sadducæi.

20nova enim quædam infers auribus nostris: volumus ergo scire quidnam velint hæc esse.

Read all of Acts 17

Cross References

Matthew 10:18et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus. + 10.18 In testimonium. Ut inde perversi pereant, etc., usque ad testimonium ipsorum innocentiæ.

John 13:34Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. + 13.34 Ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Non putetur hæc prætermissa dilectio Dei quæ est in dilectione proximi, in proximo enim non nisi Deus diligitur, sicut et Christus in nobis diligit Deum, et non quod hoc habeamus, sed ut haberemus sicut medicus in ægro, non morbum, sed salutem quam venit dare.

Acts 17:22Stans autem Paulus in medio Areopagi, ait: Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video. + 17.22 Viri Atheniensis, etc. Quod ignorantes colitis, hoc annuntio. Respondet ad hoc quod dixerant vel præmiserant: Nova quædam infers, quasi dicat: Nova quæ infero inter vetera vestra habetis. Hoc autem dicit ad persuadendum, ne quasi nova refutent sua verba. Ignoto Deo. RAB. Id est, vero Deo, quem nemo novit ut est, etc., usque ad quod tacetur, vel simpliciter scriptum erat: Ignoto Deo.

Acts 25:22Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum.

1 John 2:7Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis. + 2.7 Non mandatum novum. Eadem charitas mandatum vetus est, quia ab initio commendata. Eadem est novum mandatum, quia tenebris, ejectis desiderium novæ lucis infundit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 17:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 17:18Acts 17Acts 17:20 →