Acts 17:20
nova enim quædam infers auribus nostris: volumus ergo scire quidnam velint hæc esse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 19:23Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum. + 19.23 Dives difficile. Divites non manentes, sed qui esse desierunt intrabunt. De omnibus tutius est, nec habere nec amare divitias.
Mark 10:24Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire !
John 7:35Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes? + 7.35 Ad semetipsos, etc. Unde Domino dicere nescierunt, et tamen illud quod futurum erat nescientes pronuntiaverunt. Quod etsi non præsentia per apostolos, tamen iturus est ad gentes credituras.
Acts 10:17Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam.
1 Corinthians 1:23nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
Hebrews 5:11De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum: quoniam imbecilles facti estis ad audiendum. + 5.11 Ininterpretabilis. Sermo de incarnato Filio difficilis est ad interpretandum, quia debiles sensu estis ad intelligendum profunda mysteria.