The Bible Software
bible.softwareActsActs 17 › Acts 17:28

Acts 17:28

In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus: sicut et quidam vestrorum poëtarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus. + 17.28 In ipso enim vivimus. AUG. Quia id operatur in nobis, quod vivimus, movemur et sumus, etc., usque ad quia quid non ex ipso de quo dicitur: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia Rom. 2.? Sicut et quidam vestrorum pœtarum. His qui prophetas non recipiebant, non Moysi, non Isaiæ, vel alicujus prophetarum, sed auctorum suorum loquitur testimonium, versum Arati ponens, et de falsis eorum quibus contradicere non poterant, suam veritatem conservat et confirmat. Ipsius enim, etc. De Arato pœta hoc sumptum est testimonium, non de divina pagina, ne nova videatur inferre.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For in him we live, and move, and have our being; as certain also of your own poets have said, For we are also his offspring.

In Context

27quærere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum.

29Genus ergo cum simus Dei, non debemus æstimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturæ artis, et cogitationis hominis, divinum esse simile. + 17.29 Genus ergo, etc., non debemus. RAB. Homo in medio est, habens Deum superiorem, aurum ex argentum, cum cæteris hujusmodi inferiora, quæ non debent ei comparari.

Read all of Acts 17

Cross References

1 Samuel 25:29Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et quærens animam tuam, erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum: porro inimicorum tuorum anima rotabitur, quasi in impetu et circulo fundæ. + 25.29 Erit anima, etc. RAB., ex Euch. Pulcherrima comparatione, etc., usque ad vel de rebus humanis ablati sunt.

Psalms 36:9Quoniam qui malignantur exterminabuntur; sustinentes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram. 1

Daniel 5:23sed adversum Dominatorem cæli elevatus es: et vasa domus ejus allata sunt coram te, et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis: deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti: porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.

Luke 20:38Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei.

John 11:25Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: + 11.25 Etiam si mortuus fuerit. Tres mortuos suscitavit Jesus, unum in domo, id est in corde; secundum in porta, id est in ore; tertium in monumento, id est in opere et consuetudine peccandi. Vivet. Ut vivit Abraham, Isaac et Jacob, quorum Deus dicitur sicut vivorum. Credens etiam mortuus vivit, sicut non credens etiam vivens mortuus est.

Titus 1:12Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri. + 1.12 Dixit quidam ex illis. AUG., lib. II contra adversarium leg. et prophet. Iste fuit Epimenides Cretensis, in cujus libris hoc invenitur, etc., usque ad ad ministerium domus Dei assumendum est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 17:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 17:27Acts 17Acts 17:29 →